Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1708.10.19)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Padova |
Datum | 1708.10.19 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.165-168 |
Fussnote | Siegelspuren. Oberer Teil von p.167/168 schräg abgeschnitten |
Vir Clarissime, Amice Suavissime
Ut ad exoptatissimas Tuas sexti hujus Tiguro ad me datas[1] ac hoc mane mihi redditas respondeam, ante omnia gratias Tibi refero quantas possum maximas pro sincero voto quod pro mei incolumitate ad Deum fecisti pro quo reciproce omnia fausta ex animo Tibi apprecor praeprimis autem felicem successum communis nostri negotii; commune id voco quod non minus ad me quam ad Te pertinere illud putem persuasus quod si Tua necessitudine et quotidiana[2] Conversatione uti mihi liceret multo felicius et suavius tempus me hic esse transacturum; reque sic se habente vel per te facile judicabis quantum cordi mihi esse debeat Promotio tua ad quam procurandam omnes plane nervos intendam quavis prima data occasione; nam Comes Borommaeus[3] etsi nominatus ab Excell.mo Reformatorum Magistratu[4] nondum tamen a Senatu est confirmatus lente enim omnia his in regionibus munera Professoria dispensari solent teste etiam electo nostro Humaniorum literarum Professore[5] qui integro anno ante fuit nominatus quam confirmatus a Senatu.[6] Prima itaque occasione ad Excell.mum Procuratorem Venierium literas[7] dabo causam tuam totis viribus eidem commendaturus cum insignem illum Senatorem mihi valdopere faventem scio, illisque literis Speciminis Tui exemplar adjungam[8] ut ipsa meritorum Tuorum autopsia convictus tanto majore cum fervore in se suscipiat tua promotio utque tanto minorem habeat occasionem suspicandi meam commendationem ex amicitia qua Tibi conjunctus teneor profectam esse. Inde tamen quod dicam me Excell. Venierium exemplar Agrostographiae Tuae missurum esse credere non debes me exemplaria omnia jam accepisse sed id scio[9] propediem Clariss. Fratris Tui ad me datum fasciculum cui inclusa erunt cum ejus dissertationibus de piscium querelis[10] hic Patavii[11] affuturum esse. Cel. Fardellae[12] salutationem Tuam denuntiabo eique novos stimulos subdam ut dum Venetiis agit Causam Tuam porro prosequatur. Quod Clariss. noster Iselius[13] aliquandiu Tigurinum aerem hauserit gratum mihi fuit ex Te scire ea de re enim antequam Basilea proficisceretur me certiorem fecit se proxime iter per Helvetiam esse suscepturum. Sic omnino est eum doctum esse et affabilem, si quisquam in historia antiqua et Moderna versatus censeri debet, illi sane etiam talem eruditionis laudem promerebitur, sed quia commilitones fuimus in pulvere Scolastico agitando aliasque semper sua familiaritate fruitus sim,[14] Ulterius testimonium meum de ejus meritis insignibus, Amici nempe de Amico aut supervacuum aut inutile videri posset, cum eximia ejus eruditio jam pridem vobis innotuerit, et quae ego hanc in rem adducere possem suspecta esse possent, eaque propter in ejus laudes fusiu[s] non excurram. Ante octiduum jam eoque ipso die quo mellitissimas tuas acceperam sexti hujus has literas scribere occoeperam[15] sed diversis Amicorum Visitationibus aliisque interpellationibus impeditus eas penitus absolvere atque tabellario committere nequiveram. Nunc vero paucis Tibi significabo fasciculum vestrum quem nondum mihi redditum supra dixeram Musaeum tandem meum ante hoc triduum feliciter ingressum esse;[16] Gratias Tibi ago maximas pro Agrostographiae Tuae[17] nitidissimis typis expressae atque elegantissimis Tabulis exornatae et illustratae exemplar illud quod prolixe adeo benevolentiae significatione mihi inscripseras; reliqua exempla tum elegantissimi hujus a Te editi Opusculi, tum etiam lepidissimarum piscium querelarum a Cel. Fratre Tuo in publicum emissarum[18] eas copias quas mihi misistis partim jam distribui nempe Cel. meis Collegis Ramazzini[19], Vallisnieri[20], exemplar vero Abbati Viali[21] destinatum mecum adhuc teneo quia ille ab Urbe abest. Et ego hac ipsa hora rus petam quod impedit quo minus ad reliqua epistolae Tuae capita venire possim. Eandem hanc ob causam Te rogatum volo ut me apud Celeberr. Fratrem Tuum excuses si nullas nunc ad eum dare potui literas, eundem plurima mea salute impertias, proxime id omne quod temporis penuria differre cogor resarcire conabor.[22] Vale Amice suavissime et me ama Clarissimi Nominis Tui perpetuum Cultorem Jacobum Hermannum
Dabam raptissime Patavii d. 19 8bris 1708.
Monsieur Jean Scheuchzer
tres Celebre Medecin
à Zurich
Fussnoten
- ↑ Dieser Brief Johannes Scheuchzers von 1708.10.06 ist anscheinend nicht erhalten.
- ↑ Im Manuskript steht "quotitiana".
- ↑ Alessandro Borromeo (1625-1708).
- ↑ Zum Amt der Riformatori siehe den Brief von 1718.04.23. 1708 bekleideten Federico Marcello, Marino Zorzi und Girolamo Venier (1640-1714) dieses Amt.
- ↑ Sebastiano Melchiorri aus Treviso, der bereits in Padua Rhetorik gelehrt hatte, wurde am 25. August 1708 Nachfolger von Nicolaus Calliachius aus Kreta auf dem Lehrstuhl für griechische und lateinische Literatur. Über ihn ist nicht viel bekannt, da er sich bereits nach einem Jahr von seinem Amt zurückzog.
- ↑ Siehe dazu den Brief von 1708.08.25.
- ↑ Dieser Brief Jacob Hermanns an Girolamo Venier konnte bisher nicht nachgewiesen werden. Venier bekleidete nebst seinem Amt als venezianischer Prokurator auch das eines Riformatore dello Studio di Padova.
- ↑ Scheuchzer, Johannes, Agrostographiae Helveticae prodromus sistens binas graminum Alpinorum hactenus non descriptorum, et quorundam ambiguorum decades, [Zürich] 1708.
- ↑ Siehe dazu Jacob Hermann an Johann Jakob Scheuchzer von 1708.11.03.
- ↑ Scheuchzer, Johann Jakob, Piscium querelae et vindiciae, Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1708.
- ↑ Padua.
- ↑ Michelangelo Fardella (1650-1718).
- ↑ Jacob Christoph Iselin (1681-1737).
- ↑ Zu Jacob Christoph Iselin siehe den Brief von 1708.09.29.
- ↑ Hermann hatte also den vorliegenden Brief bereits vor Eintreffen des inzwischen aus Zürich angekommenen Pakets zu schreiben begonnen.
- ↑ Es handelt sich um das oben erwähnte Paket.
- ↑ Scheuchzer, Johannes, op. cit.
- ↑ Scheuchzer, Johann Jakob, op. cit.
- ↑ Bernardino Ramazzini (1633-1714).
- ↑ Antonio Vallisneri (1661-1730).
- ↑ Felice Viali (1637-1722).
- ↑ Jacob Hermann an Johann Jakob Scheuchzer 1708.11.03.
Zurück zur gesamten Korrespondenz