1707-01-19 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 30: | Zeile 30: | ||
Fautor et Amice honoratissime. | Fautor et Amice honoratissime. | ||
Gaudeo plurimum Baylii dictionarium | Gaudeo plurimum Baylii dictionarium Te recte accepisse ut et literas meas ultimas cum inclusis Hugenianis pro quibus non est quod gratias agas mihi tot modis Tibi obstrictissimo; imprimis Tibi gratias habeo pro transmissa delineatione Barometri Tui portatilis quam post octiduum iterum non sine gratiarum actione restituam.<ref>Dieser Punkt wurde ergänzt.</ref> Commoda est illius Barometri structura et in itineribus facile adhibenda, ea utar hoc vere in explorandis altitudinibus montium Basileam hanc nostram cingentium, cui fini simile Tuo barometro mihi fabricari curabo. Dn. Fratri transmisi longitudinem pollicis decimalis pedis Rhenani aut Leidensis et notavi cum esse ad pedem Parisiensem 87 ad 90. Ex Novis Tuis Naturalibus Helvetiae video Te Acta Trivoltiensia quoque perlegisse, quapropter scire lubet an Tibi ad manus sit annus 1702 ubi aliquod schediasma de Iride contineri dicitur, quem proinde annum si eorundem actorum possessor sis, videre a Te etiam atque etiam rogo. Gratias pariter habeo Maximas quod percontari voluisti apud Clariss. Vallisnerium quandonam vocationem sim obtenturus, eamque responsionem quam Ille dedit facile expectavi, non nescius silentium Clariss. Virorum Fardellae et Guglielmini nihil aliud presagire quam ut negotii complementum longe adhuc absit, nihilque mihi ante Pacis universalis Conclusionem expectandum aut sperandum videtur, Inter Arma silent studia. Hisce Vale et Amore Tuo me porro dignare Celeberr. Nominis<ref>Im Manuskript steht "Nois".</ref> Tui addictiss. Hermannum | ||
Basileae 19 Ianuarii 1707. | Basileae 19 Ianuarii 1707. |
Version vom 6. August 2015, 15:54 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.01.19 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.315-316 |
Fussnote | Siegel |
Fautor et Amice honoratissime.
Gaudeo plurimum Baylii dictionarium Te recte accepisse ut et literas meas ultimas cum inclusis Hugenianis pro quibus non est quod gratias agas mihi tot modis Tibi obstrictissimo; imprimis Tibi gratias habeo pro transmissa delineatione Barometri Tui portatilis quam post octiduum iterum non sine gratiarum actione restituam.[1] Commoda est illius Barometri structura et in itineribus facile adhibenda, ea utar hoc vere in explorandis altitudinibus montium Basileam hanc nostram cingentium, cui fini simile Tuo barometro mihi fabricari curabo. Dn. Fratri transmisi longitudinem pollicis decimalis pedis Rhenani aut Leidensis et notavi cum esse ad pedem Parisiensem 87 ad 90. Ex Novis Tuis Naturalibus Helvetiae video Te Acta Trivoltiensia quoque perlegisse, quapropter scire lubet an Tibi ad manus sit annus 1702 ubi aliquod schediasma de Iride contineri dicitur, quem proinde annum si eorundem actorum possessor sis, videre a Te etiam atque etiam rogo. Gratias pariter habeo Maximas quod percontari voluisti apud Clariss. Vallisnerium quandonam vocationem sim obtenturus, eamque responsionem quam Ille dedit facile expectavi, non nescius silentium Clariss. Virorum Fardellae et Guglielmini nihil aliud presagire quam ut negotii complementum longe adhuc absit, nihilque mihi ante Pacis universalis Conclusionem expectandum aut sperandum videtur, Inter Arma silent studia. Hisce Vale et Amore Tuo me porro dignare Celeberr. Nominis[2] Tui addictiss. Hermannum
Basileae 19 Ianuarii 1707.
Monsieur Jean Jaques Scheuchzer
tres Celebre Docteur et Membre de
diverses societez
à Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz