Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1731.08.31)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Ort | Basel |
Datum | 1731.08.31 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), fo.17 |
Fussnote |
Illustrissimo atque Celeberrimo Viro
Joanni Poleno
Mathematico consummatissimo
S. P. D.
Joannes Bernoulli
Accepisse Te fasciculum illum, quo Moreri Lexicon et Dissertatiunculae tam mea de Planetarum motibus quam filii mei de Respiratione[1] continebantur, intellexi ex novissimis Tuis Litteris. Gaudeo equidem opus Moreriarum multum adeo Tibi placere, cum ob ejus elegantiam magnitudinemque tum ob pretii mediocritatem; Etsi Tecum minime credam Bibliopolam nostrum litterarum potius quam [lucri amore] hanc editionem curasse, cum certo [sciam] supra impensarum summam, alterum tantum ipsi in lucrum cedere, unde vide[t] quam enormiter emungant [emtorum] cr[umenas] aliorum locorum Bibliopolae, qui libros quos imprimunt [immani] adeo pretio vendere solent. Sed ut dicam quod res est, [??fuit] Noster viliori pretio contentus esse ut ex distractis brevi tempore exemplaribus paratam acquireret pecuniam, ita enim re vera [acc]idit ut ante indictum terminum omnium quas [] suscriptionum numerus fuerit exhaustus; neque Tibi locus superste[s] mansisset, nisi subscriptionem jam antea Filio meo destinatam in Te transtulissem.
Quod attinet ad alterum fasciculum Libros Petropolitanos continentem, non patet ex Litteris Tuis eum adhuc ad manus Tuas pervenisse; spero autem propediem perventurum: interim non immerito miraris, pretii librorum illorum modicitatem, si enim libere dicere licet quod mihi accidit, cum postremas meas litteras ad Te scriberem, oportet ut dicam ex errore factum ut scripserim pretium esse unius Hungari vel Ducati aurei, cum scribendum fuisset duorum aureorum; Ex[2]. Cum inter scribendum inspicerem festinans litteras filii mei, in quibus librorum tra[]sse sua pretia indicat, visurus[3] Vale Vir illustrissime.
Dabam Basil. pridie Kalend. VIIbr. MDCCXXXI.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz