Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1727.02.04)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Sankt Petersburg |
Datum | 1727.02.04 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.50* |
Fussnote | Siegel. Am Briefkopf in eckigen Klammern mit Bleistift eine zweite Dokumentnummer 49 |
Viro Amplissimo atque Celeberrimo
Johanni Bernoulli
Jac. Hermannus
S. P. D.
Post longiusculum temporis intervallum ex quo commercium nostrum fuit abruptum id occasione a Celeberr. Daniele Filio Tuo dignissimo et amicissimo meo Collega mihi data, venia Tua, nunc instaurandum suscipio. Nam cum hisce diebus a me audivisset me litteras ad Patrem proxime esse daturum, rogavit me, ut apertam hanc schedulam litteris meis velim inserere;[1] quo factum, ut commodum ducerem si epistolium istud ad Te darem quo Tibi cultum meum nuntiarem et post auspicia hujus novi anni fausta quaeque precarer Tibi et toti familiae. Cl. Tuus Filius jam optime valet posteaquam a levi quodam catharro iterum convaluit, et hoc ipso momento quo haec scribo, nos Cl. Bulfingerum et me (nam in iisdem aedibus nunc a reliquis Collegis separati habitamus) honore praesentiae suae dignatus est, et parem nobis honorem identidem impertitur. Retulerit ipse Tibi, pulcherrimum Tuum schediasma circa calculum integralem ineunte hoc Anno statim post ferias coram Societate nostra praelectum, et omnibus probatum esse, adeo ut Ill. noster Praeses proposuerit Tibi gratias esse agendas pro ejus communicatione, qua in re neminem dissentientem habuit;[2] aperui in ultimo conventu modum meum integrandi hanc aequationem differentialem primi gradus , quem ad aequationes differentiales magis compositas extendere possum. Spero Doctissimum Eulerum cujus problemata in Actis Eruditorum vidi et solvi: etiamsi vero alterius nempe Curvae celerrimi descensus solutio ejus nondum sit publicata judico tamen ex solutione alterius quae in Actis est,[3] illum problema omnino in potestate habere, spero inquam doctissimum Virum proxime itineri[4] ad nos sese commissurum esse; hisce vale et ut antehac ita porro mihi fave.
Petropoli die 4 Febr. 1727.
Cl. Bulfingerus noster Cultum suum obsequiosum per me Tibi significat.
A Monsieur
Monsieur Bernoulli, des Academies Royales
de Paris, Londres et de Berlin, et de l'Imperiale
de S.t Petersbourg, et Professeur des Mathematiques
tres celebre en l'Université de Basle
A Basle
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)