Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1725.03.14)
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | [s.l.] |
Datum | 1725.03.14 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.25* |
Fussnote |
Dom. Joanni Bernoullio,
Sal. et off.
Georgius Bernhardus Bulffinger.
Praesentes a Cel. Wolfio literas accepi ante biduum,[1] et nunc proxima occasione transmitto. Monet ille, se a Blumentrostio et Ill. Legato certiorem redditum esse, quod Augusta Russorum Domina[2] omnia se confirmaturam promiserit, quae cum Legato pacti sint ad Academiam Petropolitanam invitati.
Obtento hoc nuntio, constitui inhaerere statuto priori, nisi serenissimus Princeps diversa mandaverit, quod tamen non futurum spero. Cessat nunc dubium, quod unum restabat; quid futurum sit post maximi Monarchae obitum? Spero, quietum fore Regimen, quia Menzicovio, Gallofkio et Ostermanno Consiliariis utitur ex voluntate defuncti Conjugis Imperatrix, priores enim duo sunt ex Potentissimis Magnatum Russicorum, tertius est natione Germanus.
Monui nuper, sperare me finem controversiarum metaphysicarum, edito libello.[3] Nisi id grave est, peto, ut cum plurima ex me salute Celeberr. Scheuchzero commendes schedulam, novellis Tigurinis ex ipsius voluntate inserendam,[4] prout illam hic adjungo, vel utcunque mutatam pro ipsius arbitrio.
Vale, Vir Maxime, et mihi fave.
Dab. 14. Mart. 1725.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz