Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1725.02.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort [s.l.]
Datum 1725.02.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.23*
Fussnote Siegel



File icon.gif Viro Magnifico,

Dom. Joanni Bernoullio,

Sal. et off.

Georgius Bernh. Bülffinger.

Venisse me in partem doloris Tui ex morbo Filii, Magno Patre dignissimi,[1] legitime contracti, non dubitabis, gnarus quo Te et Tuos cultu prosequar, ex quo licuit mihi intelligere partem meritorum Vestrorum. Gratias autem ago, quod me id nescire volueris, donec laetior addi nuntius potuerit. Spero, Deum nobis indulgere, et jam tum indulsisse sanitatem eius, in quo patrias posthac virtutes venerari Eruditus orbis valeat.

Ego flagro desiderio intelligendi, quomodo optimi filii res habeant? an confirmata iterum valetudo? itemque an constituerit ire Petropolin?

Obtinui ab Aula veniam abeundi, addita tamen hac restrictione, ut post 5 annos vocatus tenear reverti, volens autem sponte reverti admittar in pristinum ordinem, quandocunque id mihi libuerit. Addita est me non poscente haec cautela; constitueram enim ego, illam tum demum proponere, cum itineri me accingerem. Nunc vero id honorificentius est, a Ser. Principe additum.

Quaeris Vir Maxime, an mihi persuasum sit, File icon.gif servatum iri in Russia, quaecunque promittantur? fateor, ita me existimare. Scripsit ad me Illustriss. Comes de Golowkin, sperare se, quod ipsius literis fidem habiturus sim, dum [modo] Diploma ab ipso Imperatore subscriptum nancisci possim. Ill. vero Blumentrostius scripsit, Illustriss. Comitem id habere in mandatis, ut mihi diploma transmittat, dum ipse simile aliud ab ipso Imperatore subscribendum curaturus sit. Puto, fidem adhiberi talibus promissis posse.

Scio, quid multi (militum, et in militaribus dignitatibus positorum) spargant in contrarium. Credo, illos non dicere falsum: sed idem non pertinere ad Eruditos, neque ad praesens tempus. Accipe argumenta negatae consequentiae. 1) Notum est, quam id in officiis militaribus novum non sit, inter nostros quoque, ut stipendia aut plane non, aut ex parte solum numerentur. 2) Factum id est tempore belli et diuturni et gravis, neque igitur ad tempora pacis pertinet. 3) Peculiari fundo gaudet Academia, uti notum est ex Diplomate fundationis Caesareo, d. 10 febr. 1724, cuius exemplum Novellis insertum est Lipsiensibus. Certius igitur est salarium. 4) Intellexi ex Cel. Wolfio reditus Academiae destinatos jam ab initio Anni 1724 collectos esse, adeoque promissum est in diplomate memorato, posse advenientibus nuFile icon.gifmerari stipendia. 5) Constat ex Historia Russiae Innovatae, das Veränderte Russland,[2] ante biennium edita Germanice, quod eo ipso tempore, quo militares praefecti ex Russia excesserunt et plurimi, et male erga Russos affecti, Imperator ea occasione admonitus, in dispensationem redituum inquirere jusserit, et Magnatum quorundam Russicorum malam erga Germanos fidem graviter ultus sit. 6) Non sunt haec tanti ponderis salaria, ut metuendum sit, aegre illa solutum iri. 7) Compensantur hae impensae per id, quod Russi Juvenes non amplius necessum habeant, exire patria et efferre pecuniam, studiorum caussa. 8) Cum hoc institutum noviter erigatur, haud facile committetur, ut, qui eo operam suam conferunt, contrariis ad suos nuntiis faciant, ne alii ipsorum exempla sequantur. etc.

Haec sunt argumenta fere, propter quae confido, solutum iri fidem, quam dat Imperator Scientiarum amantissimus. Constitui in crastinum scribere ad Ill. Blumentrostium, et Illustriss. Comitem, et nuntiare illis, quod expectem Diploma Vocationis, sic tamen, ut non ante 1. Ap[r]. Styl. Vet. hinc proficisci necessum habeam. Confido Nutui Divino, et spero, mihi copiam datum iri, inserviendi commodis amplissimae Gentis.

Scribo haec omnia festinans, quoniam fere obruor multitudine negotiorum, quae mihi imponuntur, ex quo constat, me propediem hinc migraturum. Vale Vir Maxime, et mihi fave.

d. 11 febr. 1725.

File icon.gif A Monsieur,

Monsieur, Jean Bernoulli,

Grand Mathematicien, et de l'Academie

Royale des Sciences à Paris, à Londres et

à Berlin etc.

pres.

à

Bâle.


Fussnoten

  1. Daniel Bernoulli
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz