Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1722.05.29)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Tübingen
Datum 1722.05.29
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.8*
Fussnote



File icon.gif Magnifico Viro,

Joanni Bernoullio

sal. et obsequia

Georg Bernhard Bülffinger.

Tandem vero post iteratas Halam Epistolas intellexi, et priores meas in itinere intercidisse, et Keillium, de quo agebatur, interea aegritudine confectum obiisse diem suum. Facit ea res, ut dubitem, num amplius in eum dici quicquam velis; quandoquidem jam alter laboris fructus, quo emendari hominis ingenium debebat, desperatus est, alter autem eo magis negligi fortasse potest, quo certius est famam, Vir Maxime, Tuam nihil ab istiusmodi invectivis detrimenti accipere. Ego gratulor Tibi invidiam, qua male sani homines tantum non crepant: et rideo insultus, quaesitos sane, sed inutiles. Hartsoekerum fortassis jam audivisti insurrexisse in dissert. Tuam de Mercurio in VaFile icon.gifcuo lucente,[1] quem male habet, quod Geometriae reconditae ignarum dixeris. Est mihi Tua dissertatio inter specimina, quae Auditoribus meis ostendo, cum viam commonstrare volo, quo in indagandis rerum Naturalium caussis progredi oporteat. Hartsoekerianas vero Conjecturas quis vel pro hypothesibus admittat: Facile est profecto Elementa confingere, et in se inexplicabilia, et effectibus distincte exponendis inidonea, quae deinceps ad phenomena utcunque applices; si hoc est agere physicum, nolim ego physicam scientiam cum differentiali calculo commutare, quod de se Hartsoekerus memorat in Praef. libelli,[2] pro excusanda sua in altioribus ignorantia. Illud retundendae hominis ambitioni utile et efficax remedium, vellem ut dissertationis Auctor ne omisisset, sc. ut locum de generatione Iridis secundariae Hartsoekerianum allegasset; dum enim ipse alium allegat, eundemque communi sententiae conformem, quem unicum esse de isthoc negotio asseverat, facile illam Lectoribus mentem insinuat, affingi hic Auctori sententiam, a qua alienus sit. Cetera libellus, in quo ista legi, ReFile icon.gifceuil de diverses Pieces de Physique,[3] satis opinor probatus quae de Auctoris Ingenio asseruerat Tua Dissertatio;[4] nihil enim illi intactum est, quod applausum meruit, vellicat Newtonum, sollicitat Meyranum,[5] in Te invehitur, Crosae[6] minatur notas, et quid non? Ipse interim non conjecturis solum, sed suspicionibus indulget, iisdemque levissimis, ut cum animam humanam facit substantiae suae fluidae portionem, per omne corpus diffusam, extensam, et essentialiter a materia differentem, spiritualitatem vocat sine mente sonum, et quae sunt hujusmodi.

Vidi et aliam inter mea dissertationem, qua Jo. Matth. Bartius jam A. 1716 contra Weidlerum disputavit:[7] In eadem et Tibi opponuntur nonnulla, quae tamen, nisi fallor, occupasti jam in Tuis: urget, et in ascensu lucere Mercurium eadem vivacitate: Canalem lenissime digito tactum lucere absque motu mercurii: pelliculam non esse sufficiens lucis impedimentum: lucere mercurium etiam non purgatum tam in lagena, quam et in Barometro etc. Loquitur vero, uti decebat, modeste, et cum praefatione honoris.

Dissertationem Dni. Crosae de Principio et Natura Motus, itemque communicationis motuum caussa[8] anxie exspecto, quod sperem, Academiam Parisiensem nisi gravibus de causis illi praemium non File icon.gif fuisse adjudicaturam, quod factum esse Hartsoeckerus memorat. Interim haereo in iis, quae in Systemate Logico adversus Leibnitianam Virium aestimationem pro Cartesianismo respondet, T. III, p. 1265.[9] Existimavi enim, considerationem temporis, quam et Catelanus initio in subsidium vocaverat, hic inutilem esse, quod de effectu quaeratur, in quo producendo vires Caussae exhauriantur, de quo casu Tuam quoque demonstrationem in Elementis Wolfianis publicatam,[10] intelligo: Tantae autem sunt vires, effectui impensae, quantus est effectus, sive uno is momento perductus fuerit, sive pluribus? Deinde argumentum Leibnitii facile ad identitatem temporis revocari posse arbitror: Pro gravi enim cadente, sumo pendulum inter duas semicycloides oscillans; sitque primum duplicis massae, secundum simplicis: elevetur hoc ad duplam altitudinem, illud ad simplam: Impetus primi in puncto infimo valebit duplicem massam elevare ad simplam altitudinem eodem tempore, quo alterum in eodem puncto infimo simplam elevabit massam ad altitudinem duplam: igitur Cartesiana aestimatione aequivalebunt utriusque vires motrices, tantundem enim requirunt etc. Non vero aequipollebit motus quantitas, quae in pondere , in altero ob celeritates altitudinum subduplicatas. Differunt igitur vires et quantitas motus Cartesiana: Clarckianas oppositiones nondum licuit expendere: videntur autem scaturire iisdem fontibus. Tu, Vir Magnifice, nisi id grave sit, quae vere aut falso conjecerim, cum vacaverit, benevole indicabis, et Cultum in Te meum humaniter approbabis. Vale!

Dab. Tubingae IV. Cal. Jun. MDCCXXII.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. Dortous de Mairan
  6. de Crousaz
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. Jean Pierre de Crousaz, La logique ou système de réflexions, qui peuvent contribuer à la netteté et à l'étendue de nos connoissances, 3e éd., revue, corrigée et augm. considérablement, 4 vol., Amsterdam, 1725
  10. Johann Bernoullis Beweis ist abgedruckt in: Wolff, Christian, Elementa matheseos universae, Bd. II, Halle 1715, p. 62 f. (nachprüfen)


Zurück zur gesamten Korrespondenz