Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1715.12.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1715.12.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 51, pp. 145-148
Fussnote Auf dem oberen Rand von pp. 146-147: "Respondi d. 29. Xbris 1715. [...]"



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Doctissimo

Fautori et Amico Honoratissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Equidem non nego magno me teneri Tui desiderio; non tamen tam iniquus ego sum ut voluptatem quam ex Tua praesentia caperem impensius quaeram quam quae ad commoda et utilitatem Tuam faciunt: Quare Te Tiguro vestro adhaerere vehementer cupio si ut dicis Lavateri obitu spes Tibi affulget succedendi Muralto, hujusque adhuc viventis vices agendi: opto vero ut spes Tua non sit vana, nec vota mea irrita.

Christiane omnino et prout decet disseris de Cl. Werenfelsio nostro: perinde Tecum sentiunt alii multi, scilicet non esse incompatibilia officio sibi demandato fungi et simul salutem suam operari: Interim quod mireris ille etiamnum ruri degit remotus ab hominibus, nec quisFile icon.gifquam scit quando num sit in urbem reversurus ut munera sua redauspicetur, quamvis promiserit se sub finem hujus anni ad labores consuetos in academia nostra redire velle.

Non erat necesse ut me tot adductis argumentis convinceres de veritate conspirationis contra nos quae Catholicis imputatur.[1] De ea namque non dubitavi; sed tantum innuere volebam, rem ipsam utut indubiam et si vis certam non tamen per authentica documenta probari vel demonstrari posse: Argumenta enim Tua consistunt in meris conjecturis quae quidem valent apud nos sed nil faciunt ad Catholicos adigendos ad criminis confessionem: Concedamus enim antiquum esse Papistarum erga nos livorem, ergo contra nos conspirarunt, nulla est consequentia; Sabaudus Genevam versus accessit sub aëris mutandi praetextu, ergo vera hujus itineris causa fuit ut Catholicorum conspirationem suffulciret, non video necessitatem sequelae: Orator Gallicus ex improviso et foedere inter Gallos et Cantones Catholicos vix adhuc cuso ad aulam Caesaris se contulit; ergo hoc factum File icon.gif est ut Caesarem pertraheret in consensum et approbationem conspirationis; certe vim consecutionis non assequor, sicuti nec ejus quam elicis ex Abbatis Sangallensis in pace ineunda cunctatione: Haec et alia fateor habent nonnullam apparentiam ob miras circumstantias cum quibus sunt conjuncta, multum autem abest quominus sufficiant ad Catholicos tanti criminis insimulandos nedum ideo bellum ipsis indicendum: imo si ipsorum vel Comitis Du Luc litterae fuissent interceptae ex quibus ista Conspiratio non per consequentiam sed disertissimis verbis expressa demonstrari potuisset; tunc utique justissimae nostrorum querelae locus fuisset, et nisi Pontificii omnem quam summo jure petere potuissemus satisfactionem et securitatem dare voluissent ad arma confugiendum fuisset: Videntur Bernates hoc perspicientes et probe perpendentes paulatim ad se redire et a fervore quo ebulliebant remittere, saltem non amplius rem istam tanta vehementia, ut ab initio, urgent. File icon.gif Magistratus noster praeterito die Jovis accepit litteras a Duce Aurelianensi Galliae Regente[2] humanitatis et civilitatis plenas quibus significat se restituisse liberum commercium inter Alsatiam et nostram Urbem quod jam fere per 30 annos erat interruptum; quo itaque fiet ut frumenta iterum libere ex Alsatia (tanquam nostro granario) ad nos transportari liceat, magno et incredibili civium nostrorum gaudio qui per longum adeo temporis spatium hoc tam necessarium vitae alimentum ex longinquis locis non sine magnis sumtibus conqu[ae]siverunt, id quod perpetuam amonae caritatem et multorum miseriam ac mendicitatem progenuit. Quod superest vale et me ut soles amare perge.

Dabam Basileae 18. Xbris. 1715.

P. S. Hoc ipso momento accipio litteras a Cl. Michelotti[3] qui Filio meo[4] hospitium et mensam suam offert, si velim eum mittere sub initium Veris in Italiam; ut cum eo se in mathematicis exercere possit: quid suades? consultum ne est, ut Italis confidam hominem adhuc tam Juvenem? si suades, mittam.[5]


Fussnoten

  1. Zum Trücklibund vgl. die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.09.21.
  2. Philippe II. de Bourbon, duc d’Orléans, seit 1715 Regent für den minderjährigen Louis XV.
  3. Brief von Pietro Antonio Michelotti an Johann I Bernoulli von 1715.12.05.
  4. Nicolaus II Bernoulli (1695-1726).
  5. Auf p. 146 und 147 findet sich der folgende Antwortvermerk von der Hand Scheuchzers: "Respondi d. 29. Xbris 1715 me nunc sperare Cohortem in Legione a Venetis petita [p]er memoriale hesternum a D.o Vincenti Resid. Veneto exhibitum Senatui nostro. Suasi filij sui iter Venetias ad Michelottum: casu quo Venetias iturus est sodalitium meum obtuli sine sumptu filij. Votum pro novo Anno."


Zurück zur gesamten Korrespondenz