Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1714.04.01)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Zürich |
Datum | 1714.04.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 66* |
Fussnote |
Fautori Honoratissimo
Iohanni[1] Bernoullio
S. P. D.
Johannes Scheuchzerus.
Grates Tibi persolvo quam maximos pro transmisso Specimine Rei navalis, quod nuperrime Te Authore prodijt:[2] Legam librum pulcherrimum, quid enim abs te nisi pulchrum, quodque praemorsos intimae Matheseos sapit ungues? non laudabo scriptum hucusque, stupidum etenim diceres nonneminem, qui ea laudibus suis prosequeretur, quorum adyta ipsi ob debiliores adhuc profectus forsitan sunt interclusa, patere tamen ut foetus Tuos admirer; febrim mihi quasi excitant et intempestivos horrores literae illae longae reliquis praefixae, integralium characteres, sparsim per illas chartas occurrentes: Illuc ubi ventum fuerit nolens, volens subsistam: Interim subcisivas quascunque possum horulas Sacrae Mathesi consecro, aliquid semper addisco quod usui esse potest; Talibus me dignum favore tuo porro redditurum nullus dubito. Quibus vale et favere mihi proporro ne dedigneris.
Dabam raptim Tiguri d. 1. Apr. 1714.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz