Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1714.03.18)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Ort | Basel |
Datum | 1714.03.18 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.4 |
Fussnote |
Viro Nobilissimo ac Celeberrimo
D.no Christiano Wolffio P. P.
S. P. D.
Joh. Bernoulli
En Tibi Vir Celeb. libellum Gallicum quem nuper edidi,[1] qua occasione ex praefatione disces: est quidem mole parvus sed ob argumenti dignitatem et utilitatem non prorsus ut spero Tibi displiciturus; ad ejus lectionem forte invitabit ipsa quoque argumenti raritas, de quo quippe nemo quod sciam ex professo scripsit unum si excipias Renaldum Gallum sed qui scopum suum minime attigit edito nempe hac de re libello erroribus pleno originem ducentibus ex duobus falsis principiis,[2] circa navium velocitatem et circa earum deviationem (Gall. la Derive), quorum illud jam olim observaverat Hugenius, hoc vero quod inobservatum praeteriit ego nunc demum indico et quantum permittit res ardua et longe quam Renaldus putavit difficilior novas condidi regulas subjunctis quibusdam in ventis de velariarum aliarumque a pressione fluidi dependentium curvarum indagine pro nova et veriore Theoria Manuariae Nauticae; utrum vero felicior fuerim nec ne quam Renaldus Tuum est judicare, quo quidem judicio nihil mihi erit antiquius nihil prius. De Centro Oscillationis inveniendo Regulas quasdam nova methodo stabilitas ad Ampl. Menkenium hac occasione mitto in Actis Lips. si visum fuerit publicandas;[3] sed doleo quod vitia typographica non majori cura corrigantur. Accepi nuperrime litteras Tuas[4] una cum fasciculo continente Elementorum Matheseos Universae Tomum[5] primum a Te in lucem emissum, opus sane magno studio et labore conscriptum, quale in hoc genere nullum adhuc extat; namque et ipsa Mathesis Enucleata Sturmii[6] quam quidam tantopere depraedicant lampada nunc cedere cogitur. Placet cum primis in Tuo opere Vir Nobiliss. quod principia calculi different. et integr. nec non calculi exponentialium seu percurrentium de quibus ego ni fallor primus in Actis Lips. egi, inter elementa haec referre non omiseris, atque ut videtur (nam nondum nisi fugitivo oculo perlustrare vacavit) solide et pro more Tuo accurate pertractaveris; adeo ut quicunque expetet cognitionem Matheseos universae analyseosque tam infinite parvorum quam finitorum, alium commodiorem manuductorem quam hunc librum sibi exoptare non possit, quare etiam eum Auditoribus meis sedulo commendare non desisto. Interim Tibi Vir Celeb. pro munere tam splendido gratias ago ingentes et ita quidem ut vix majores agere possim ubi alter access[e]rit Tomus quem pariter promittis;[7] nescio certe qui omnia ista dona demereri queam, cum moris mei sit non volumina conscribere sed dissertatiunculas sparsim edere; mihi enim connata quaedam scribendi segnities adhaeret (proh pudor!) ut ne propria quidem inventa, quorum bene multa quotidie suggerit pronior meditandi quam scribendi facultas, nedum aliena in chartam conjicere et ex iis libros componere ab imbecillitate mea impetrare possim. Quasdam ex schedis Leibnitianis[8] in eodem fasciculo repertas jam distribui inter Amicos Mathematicos, mox alias per Galliam[9], Italiam, et Helvetiam[10] distributurus cum libello meo Gallico,[11] ad quod se brevi offeret opportuna occasio; sed quod dicis Te fama accepisse me meum de hac lite judicium cum publico communicaturum, rumor est praematurus, id enim nunquam in animum mihi induxi, contentus scilicet quod Ampl. Leibnitio quaedam privatim suppeditaverim non levioris armaturae, quibus Anglorum arrogantiam oppugnare et contra eos se suaque inventa defendere poterit, si ampliorem ut mihi scribit apologiam,[12] cujus haec scheda prodromus quasi est, parare voluerit opponendam Commercio Epistolico[13] ab aemulis quibusdam in publicum protruso. Ego quidem nollem infensum mihi reddere Newtonum, quippe qui non ita pridem variis benevolentiae signis me sibi obstrinxit, mei scilicet receptione in societatem Regiam,[14] donatione item librorum suorum,[15] atque Hospitalitatis et urbanitatis suae erga Agnatum meum superiori anno in Anglia degentem testificatione;[16] adeo ut a parte mea minus decorum esset si nunc publice contra ipsum agerem. Praeterea non lubens nisi coactus eristic[i]s me immisceo, et aegre feror ad vindicanda propria quae mihi surripiuntur nedum ad aliena asserenda suis Auctoribus, si praesertim hi adhuc sint in vivis. Haberem enim et ego non levem conquerendi causam quod Newtonus in secunda Editione Princ. Phil.[17] cum jam esset absoluta sed nondum publicata, multa correxerit per chartas interserendas secundum observationes meas quarum quaspiam ab Agnato meo edidicit, quasdam alias ex scripto in Actis Lips. mens. febr. et mart. edito[18] desumsit, in quem finem etiam cum audiret meas observationes brevi comparituras publicationem sui operis distulit per 4 aut 5 menses, ut errores suos emendare integrum sibi esset; quos nunc reapse emendatos comperio sed ita ut nullam mei mentionem ne verbulo quidem factam videam. Ego vero ita sum animatus ut nisi summa id necessitas urgeat nullas sim querelas de injustitia mihi facta moturus, spe fretus veritatem tandem sponte patescere, ubi praesertim Lector contulerit novam Edition. operis Newtoniani[19] cum scripto meo in Actis publicato[20] et in hoc legerit brevem quam recenseo historiolam de modo quo ex Agnato meo rescivit aliquas ex meis paralogismorum Newtonianorum observationibus.[21] Quod super est Vale Vir Celeb.
Dabam Basileae a. d. XVIII. Mart. MDCCXIV.
Fussnoten
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. XCI, Essay d'une Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux, Basle 1714.
- ↑ Renau d'Eliçagaray, Bernard, De la theorie de la manoeuvre des vaisseaux, Paris (E. Michallet) 1689.
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. XCVI, Meditatio de natura Centri Oscillationis, ejusque in Pendulis compositis, tam quae in Liquoribus quam quae in Vacuo agitantur, determinandi Regula, novo & certiori quam hactenus fundamento suffulta, in: AE Junii 1714, pp. 257-272. Der Text wurde von Johann I Bernoulli mit einem Brief von 1714.03.27 an Johann Burckhard Mencke gesandt.
- ↑ Christian Wolff an Johann I Bernoulli von 1714.01.01.
- ↑ Wolff, Christian, Elementa matheseos universae. Tomus I. Qui commentationem de methodo mathematica, arithmeticam, geometriam, trigonometriam, analysin tam finitorum, quam infinitorum, staticam et mechanicam, hydrostaticam, aerometriam, hydraulicam complectitur, Halae Magdeburgicae (J. G. Renger) 1713.
- ↑ Sturm, Leonhard Christoph, Mathesis Enucleata, cujus praecipua contenta sub finem praefationis, uno quasi obtutu spectanda, exhibentur, Norimbergae (W. M. Endter) 1689 und öfter.
- ↑ Der zweite Band von Wolff, Christian, Elementa matheseos universae erschien 1715.
- ↑ Es handelt sich um [Leibniz, Gottfried Wilhelm], ["Charta volans"], [Leipzig] 1713.
- ↑ Johann Bernoulli sandte einige Exemplare der "Charta volans" in seinem Brief von 1714.04.02 an Pierre Varignon nach Paris.
- ↑ Ein Exemplar der "Charta volans" ging mit Johann Bernoullis Brief von 1714.04.29 an Jean Christophe Fatio in Genf.
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. XCI, Essay d'une Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux, Basle 1714.
- ↑ Leibniz an Johann I Bernoulli von 1714.01.10.
- ↑ [Collins, John ed.], Commercium epistolicum ... , et aliorum de analysi promota: Iussu Societatis Regiae in lucem editum, Londini (Pearson) 1712.
- ↑ Johann Bernoulli wurde am 1. Dezember 1712 in die Royal Society aufgenommen. Cf. The Records of the Royal Society of London, 4. ed., London 1940, p. 392.
- ↑ Im Brief Johann I Bernoullis an Nicolaus I Bernoulli von 1712.07.15 werden folgende Bücher genannt: Newton, Isaac, Arithmetica universalis; sive de compositione et resolutione arithmetica liber. Cui accessit Halleiana aequationum radices arthmetice inveniendi methodus. In usum juventutis academicae, Cantabrigiae (Typis academicae) 1707.; Cheyne, George, Fluxionum methodus inversa sive quantitatum fluentium leges generaliores, Londini, 1703; Moivre, Abraham de, Animadversiones in Georgii Cheynaei tractatum de fluxionum methodo inversa per Abr. de Moivre, Londini, 1704; Cheyne, George, Rudimentorum methodi fluxionum inversae specimina: quae Responsionem continent ad Animadversiones Ab. de Moivre in Librum G. Chaeynei, M.D. S.R.S, Londini [B. Motte] 1705; Newton, Isaac, "Tractätlein mit Excerpten von Briefen D'Oldenburg"; [siehe I. Newton, Opera t. IV, p. 267] andere kleine "pieçlin", die fast alle im "einten Volum. oper. Wallisii herausgekommen" [= Wallis, John, Opera mathematica, t. I, Oxoniae 1695]. Die zweite Auflage von Newtons Principia hat Johann erst nach diesem Brief erhalten.
- ↑ Nicolaus I Bernoulli kam Ende September 1712 in London an und wurde von Abraham de Moivre bei Isaac Newton eingeführt. Er machte dabei Newton auf einen Fehler in der ersten Auflage von Newton, Isaac, Philosophiae naturalis Principia mathematica, Londini (J. Streater) 1687, lib. 2, Prop. X, Exempl. 2, aufmerksam, den Newton korrigierte. Dieser bedankte sich persönlich bei Nicolaus I Bernoulli und lud ihn zum Essen ein. Cf. Abraham de Moivre an Johann I Bernoulli von 1712.10.18 und The Mathematical Papers of Isaac Newton (ed. D. T. Whiteside, vol. VIII, Cambridge 1981, pp. 312-313)
- ↑ Newton, Isaac, Philosophiae naturalis Principia mathematica. Editio Secunda Auctior et Emendatior, Cantabrigiae 1713.
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. XC, De Motu Corporum gravium, Pendulorum, & Projectilium in mediis non resistentibus ....
- ↑ Newton, Isaac, Philosophiae naturalis Principia mathematica. Editio Secunda Auctior et emendatior, Cantabrigiae 1713.
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. XC, De Motu Corporum gravium, Pendulorum, & Projectilium in mediis non resistentibus ....
- ↑ Bernoulli, Johann I Op. XC: AE Martii 1713, p. 131, § 71.
Zurück zur gesamten Korrespondenz