Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1711.05.30)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padua |
Datum | 1711.05.30 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.23* |
Fussnote | Siegelspuren |
Viro Excellentissimo et Celeberrimo
Johanni Bernoullio. S. P. D.
Jacobus Hermannus.
Nuperrimis P[a]rentis mei litteris de praematuro Amplissimi Soceri Tui obitu certior factus, mihi temperare non potui, quin meum, ex gravi hac jactura quam non Tu solum, Celeberrime Vir, et ornatissima Uxor Tua cum elegantissimis liberis subiistis, sed etiam Academia nostra patria, conceptum dolorem utcunque apud Te effunderem; Deum precatus, ut bonum illud quod in Persona laudatissimi Viri, Tibi Tuisque sustulit, divina sua benedictione aliunde affatim restituat, Teque ad amplificandas reconditiores scientias natura factum, diudiuque cum Universa honoratissima familia sospitem servet.
Eaedem Patris litterae simul etiam nuntiarunt, Tuum Lugdunense negotium nunc denuo reviviscere, Teque lautissimis conditionibus ad stationem iterum invitari. Nescio tamen num repagula illa, quae hactenus impediere quominus Procerum illorum votis plene responderes, nunc demum remota sint et janua aperta, qua sine remora in eorum sententiam concedere possis. Quicquid tamen eveniet, opto ut in majora Tua commoda, et decus Tuum omnia cedant, quanquam coeterum satis praevideam, Universitati Patriae parum e re futurum esse, si retracto lumine Tuo ad Batavos Te iterum accedere contingat. Aliquot etiam menses jam effluxerunt ex quo ego ad Professionem Mathematicam in Academia Francofurtana ad Oderam amplectendam literis Clariss. Wolfii Prof. Halensis et postea Amplissimi Leibnitii monitus sum. Salarium annuum dicitur esse quingentorum thalerorum, multaque emolumenta ex Collegiis privatis ad me redire posse si illuc venero, simul etiam mihi significatur. Spes quae mihi affulget fore, ut Illustrem Leibnitium Berolini quo se subinde conferre solet alloqui identidem possim et commodius commercio ejus uti, aliaque nonnulla efficiunt, ut ab hac vocatione non penitus abhorream, tametsi honorarium annexum non perfecte id attingat, quo hoc loco fruor; disparitas tamen tanta non est, quin collegiis privatis non solum tolli posse, sed etiam superari existimem: quandoquidem in hac Universitate Collegia privata parum aut nihil utilitatis Professoribus afferre solent, cum tota res in studiosorum arbitrio posita sit quid Professori remunerationis loco offerre debeant, unde saepissime accidere solet ut eodem modo Juvenes erga Praeceptores suos se gerant quo Verzalia erga Te, se gessit. Quod si vero sors tulerit, ut abhinc abiturus sim, non desinam Eruditiss[i]mum et Acutiss. Nepotem Tuum, Proceribus hisce nostris commendare, ubi certus fuero ipsi Provinciam isthanc Patavinam non displicere; quanquam nihil adhuc certi asseverare possim, quid circa vocationem illam Germanicam futurum sit, cum res adhuc a nonnullis pendent quae Dn. Wolfio perscripsi, super quae nullas adhuc responsorias accepi.
Nuperrime Dn. Joh. Scheuchzero huc transienti et in Patriam revertenti fasciculum Tibi destinatum, secum devehendum dedi, continentem duos libellos Grandianos, unum de Infinitis Infinitorum[1] quem Tibi debeo quandoquidem Tuum exemplar Dn. Varignon mittere promisisti meo rogatu, alterum De Quadratura Circuli et Hyperbolae[2] quem appendicis loco alteri adjunxi, Te rogaturus ut eum utut leve munusculum a me accipere digneris, videbis in secunda appendice hujus opusculi Cyclometrici[3] quo pacto Grandus Problema Tuum transformationis Curvarum algebraïcarum in alias algebraïcas solvere tentaverit, et quod eundem cum Craigio paralogismum commiserit. Idem Scheuchzerus attulit mihi Fratris sui Jacobi Physicam Germanice scriptam cujus prima pars Tibi et Ampl. Leibnitio inscripta est, nec non Orationem ejusdem inauguralem de Usu Matheseos in Theologia[4] quam mihi dicatam voluit fortasse quod sciret me antehac etiam Theologiae operam dedisse; sed vereor ut ejus argumenta tantam apud Theologos suos vim habeant quam apud me aut alios qui Matheseos cognitione destituti non sunt; cum apud eos Mathemata commendare conetur, quibus hae scientiae utpote ignotae magnopere exosae sunt. Alia mihi hac vice non succurrunt quae communicare possim. Accepisti haud dubie a Patre meo librum Moyens de rendre les rivieres navigables,[5] et proxime a Cl. Varignonio Tibi mittetur Exemplar ligatum Systematis Mundi[6] Villemotiani loco ejus quod mihi mittere dignatus es. Hisce vale et porro me ama.
Patavii 3 Cal. Junii 1711.
Monseiur Bernoulli des Academies Royales des Sciences
de Paris et Berlin et tres Celebre Professeur des Mathema
tiques
à Basle
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)