Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1710.08.02)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padua |
Datum | 1710.08.02 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.385-386 |
Fussnote |
Amice Optime.
Fasciculum quem Dn. Hottingero[1] huc transeunti credideram recte Tibi redditum esse laetus intellexi, mihique non minus quam Autori[2] gratum fecisti quod inter tres Clarissimos Professores Vestros in Eruditione hebraïca versatos exemplaria[3] distribuere dignatus es, quo nomine ambo Tibi gratias agimus maximas. Non minus etiam me Tibi devincies si quantocyus reliqua Halam[4] curare dignaberis, quotidie fere ab Autore interrogor num putem ea Lipsiae jam appulisse, nam avide expectat quid Actorum Lipsiensium Autores[5] de Opusculo sint dicturi.[6] Nullus dubito quin nuperum Vallisnerii nostri Opus[7] Tibi mire arrideat utpote quod praeterquam quod elegantibus observationibus refertum sit, eleganter etiam Etrusco sermone scriptum est. Nuper mihi scribere videbaris cum in modum ac si Gulielminus[8] tunc jam fatis cessisset qui tamen adhuc quidem vivus erat sed mortis faucibus vicinus, nunc vero ante has tres septimanas vivere desiit atque adeo Primariam Medecinae Cathedram vacantem reddidit; Vallisnerio magna spes ejusdem obtinendae[9] affulget quae an solida fuerit ut ego quidem opto dies docebit.[10] Sed magis adhuc vellem ut Lycaeum nostrum Te aliquando potiri possit, et si ulla foret occasio haec esset. Si Proceribus nostris magis notus essem quam revera sum, Illis Te cum ardore proponerem eligendum; Sed inter omnes Reformatores Academiae nostrae nullus est quem norim, adeo ut mea commendatio ut ut solidissima, nullum effectum habitura sit. Agam nihilominus quod possum et saltem si contingeret ut Vallisnerius Gulielmini successor fiat, ut saltem non dubito et rumor ejus circumferri incipit, conatus faciam ut Cl. Frater Tuus[11] hic stationem obtineat, quanquam ejus spem indubiam facere non possim, nam praeterquam infinitus semper Candidatorum numerus adest quotienscunque Medica aut Philosophica Cathedra vacat, sic etiam Religionis diversitas hac in re metuenda est, quam Candidati apud Reformatores praetexere non desinent ut Cl. Fratrem Tuum[12] excludant. Quicquid sit, ego interim tentabo omnia ut voti compos fiam, nihil enim exoptatius mihi accidere posset quam si Fratris Tui tanquam veteris amici Consortio in hoc Lycaeo frui liceret, idque tanto magis in votis habeo quo certior sum hac ratione fore ut solidiora studia Naturalia et Medica ejus opera apud Italos meos augmenta accipiant. Iselius noster[13] jam ab aliquo tempore Proceribus hujus Academiae Patavinae ad Cathedram Humaniorum litterarum fuit propositus et eum in modum propositus ut non parum in eum propendere videantur; Cathedra tamen nondum decreta est. Hisce diebus a Cl. Triumfetto[14] fasciculum herbarum siccarum pro Fratre Tuo Ioanne accepi, quam proxime Bergomum[15] Curabo. Tu interim vale meque porro ama Tuum deditissimum[16] Iac. Hermannum.
Patavii 2 Augusti 1710.
Fussnoten
- ↑ Dieser im vorhergehenden Brief von 1710.06.17 als "nobilis egregius iuvenis" bezeichnete Hottinger, der Hermann auf der Durchreise in Padua besuchte, konnte bisher nicht identifiert werden.
- ↑ Raffaele Rabbenio, jüdischer Arzt in Padua.
- ↑ Gemeint sind 3 der übersandten Exemplare von [Rabbenio, Raffaele], Squarcio di lettera del dottor Bernabò Scacchi sopra le Considerazioni del signor Biagio Garofalo intorno alla poesia degli Ebrei, [s.l.] 1709.
- ↑ Darunter befand sich auch ein Exemplar von Rabbenios op. cit., das an Christian Wolff in Halle (Saale) gesandt werden sollte.
- ↑ Es sind dies die Redaktoren der AE, darunter Johann Burckhard Mencke (1674-1732), welche das Werk rezensieren lassen sollten.
- ↑ Siehe [Anonym], [Rezension zu] Squarcio di lettera del Dottor Bernabo Scacchi sopra le considerazioni del Signor Biagio Garofalo intorno alla poesia degli Ebrei, in: AE Decembris 1710, pp. 529-531.
- ↑ Vallisneri, Antonio, Considerazioni, ed esperienze intorno alla generazione de' vermi ordinari del corpo umano ..., Padoa (G. Manfrè) 1710.
- ↑ Domenico Guglielmini (1655-1710).
- ↑ Im Manuskript steht "obtinundae".
- ↑ Vallisneri erhielt diesen Lehrstuhl erst 1715.
- ↑ Johannes Scheuchzer (1684-1738).
- ↑ Johannes Scheuchzer (1684-1738).
- ↑ Jacob Christoph Iselin (1681-1737).
- ↑ Lelio Trionfetti (1647-1722) lehrte an der Universität Bologna Philosophie und seit 1675 auch Naturgeschichte.
- ↑ Bergamo.
- ↑ Im Manuskript steht "dedidissimum".
Zurück zur gesamten Korrespondenz