Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1710.03.00)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1710.03
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.142r
Fussnote Am Briefkopf eigenhändig "Cl. Menckeni filio". Der Tag ist im Datum nicht eingetragen.



File icon.gif Viro Excellentissimo atque Clarissimo

Burcardo Menkenio

S. P. D.

Johannes Bernoulli

Ut hisce litteris Te Vir Clarissime compellem causa est fasciculus Actorum quem a Te mihi missum nuper accepi quanquam sine litteris et pretii significatione. Obsecro igitur ut pretium omnium Actorum transmissorum vel quod mallem singulorum annorum quantocyus perscribas, quod statim ac rescivero exolvam pecuniam cui volueris vel hic vel alibi: fuerunt si meministi in fasciculo isto Acta ab Aprili 1706 usque ad 8br 1709 inclusive, et praeterea aliquot ejus anni 1709 menses, quos adgnato meo[1] destinatos credidi eique statim tradidi, qui igitur pariter eorum pretium desiderat, et interim plurimam salutem meis verbis Tibi nunciat. Tanta mihi quondam intercessit amicitia cum Beato Tuo Parente Patrono meo singulari, ut eandem tecum excolere si modo ea me dignum reputes, inter felicitates meas sim repositurus. Nescio autem quo fato factum sit, ut hoc commercium Tecum continuandum post fata Viri Optimi interciderit. Hoc equidem polliceor, nullam posthac in me fore moram, nullum languorem: suppetit certe etiamnum materia, qua Acta vestra subinde augere possim, nec minus acceptabilis eruditis ut spero, quam fuere quae olim communicaveram. Acta interim si mihi mittere continuaveris, rem facies gratissimam, et parata semper pecunia persolvendam. Quid agat quidve valeat Ampl. Leibnitius noster, ab aliquo tempore non audivi; fortasse postremas meas ad se datas non recepit. An viderint lucem Selecta actorum Societatis Berolinensis (quae sub praelo sudare dudum mihi significavit)[2] scire percuperem. Cl. Wolfio pro communicata disputatione eruditissima de Hyeme superiori[3] si per occasionem meo nomine gratias agere et plurimam salutem impertire volueris est quod enixe rogo; Quod tamen litteris ipse faciam prima qualibet occasione. Tu vero Vir Cl. nunc vale et fave.

Dabam Basileae a. d. Martii MDCCX


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz