Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1710.01.22)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Basel |
Datum | 1710.01.22 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 30, pp. 89-90 |
Fussnote | Am Briefkopf: Respondi d. 26. Jan. 1710" |
Johanni Scheuchzero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Pro voto quod mihi facis Vir Cl. rependo gratias, illudque et prius quod ego Tibi feceram ut Deus O. M.[1] in Te et in me adimpleat nunc meorum votorum est summa. Responsum a Praefecto Turffarum cui novissimas meas monstrasti ad ea quae Te rogabam expecto: Ab eo tempore Turffas vestras propius examinavi et cum frusto Turffae Hollandicae (quod nuper ex Belgio ad me venit, et quod si optaveris Tibi mittam, jube,) contuli, neque ullam ratione bonitatis et consistentiae deprehendi differentiam saltem quod spectat ad eas quae effodiuntur ad[2] Lacum felinum.[3] An paludes nostrae michelfeldenses, ut auguraris, sint Turffiferae,[4] nondum inquirere licuit, id vero faciam proximo appetente vere; interim dic mihi quo signo statim cognoscam, quaenam terra sit apta ad turffas conficiendas. Muralti Zoologiam[5] (ad concoctionem in stomacho facilitandam quam offers) per commodam quandam occasionem grato animo accipiam. Vale
Dabam Basileae a. d. 22. Jan. 1710.[6]
Fussnoten
- ↑ O. M. = Optimus Maximus.
- ↑ Im Manuskript steht "ed" mit Korrekturen.
- ↑ Katzensee.
- ↑ Siehe hierzu die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1710.01.05.
- ↑ Muralt, Johannes von et al., Physicae specialis pars tertia. Zoologia, quam, D. T. O. M. favente, praeside Joh. de Muralto ..., examinis philosophici rite consequendi gratia, pro viribus defendent candidati, quos pagina versa monstrabit, Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709. Muralt, Johannes von/Gossweiler, Heinrich/Gessner, Salomon, Zoologiae continuatio de avibus, piscibus, serpentibus et insectis, quam D. T. O. M. favente praeside Joh. de Muralto ..., examinis philosophici rite consequendi gratia, pro viribus defendent candidati, quos pagina versa significabit, Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709-1710.
- ↑ Von Scheuchzers Hand auf dem Briefkopf: "Respondi d. 26. Ian. 1710".
Zurück zur gesamten Korrespondenz