Bernoulli, Johann I an Frick, [Johannes] (1695.03.15 TA)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Frick, [Johannes]
Ort o. O.
Datum [1695.03.15 TA]
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.34
Fussnote



File icon keinbild.gif Vir Amplissime atque Excellentissime,

Patrone ac Fautor plurimum colende

Quod si praesentes seriis Tuis occupationibus molestae fuerint, est cur obnixe veniam precer, quam a singulari Tua humanitate mihi jam abunde perspecta facile spero. Interim non abs re puto si Amplitudini Tuae significavero, me tandem librorum fasciculis qui jam ante bimestre fere me inscio Basileam appulerunt esse potitum. Culpa in eo fuit, quod Dn. Reinwaldus me non certiorem fecit quando et cui vecturae illos trad[. sint] sine mora quod utique fieri debebat per cursorem publicum. Prolixitati huic non minus quam inutili imo duplici sumtui parci potuisset, si modo D[n]. Reinwaldus supellectilem suam hic Basileae evacuare voluisset, quo ipso etiam periculum evitasset sibi graviter sane imminens ob librorum vetitorum convasationem. Caeterum cum commodior occasio se non obtulerit expensos Tuos 36 grassos una cum imperiali pro D.o Reinwaldo, remisi D. Vettinero vestrati, qui utrique vestrum se satisfacturum pollicitus. Hoc unicum superest ut gratias Excell. Tuae agam, pro praestita opera et officio, quod certe nunquam non demereri adnitar, faxis mihi nascatur occasio, ut compertum habeo gratum meum animum meamque quantum a tenuitate mea sperandam inserviendi promtitudinem. Hisce vale Vir Excell. et favere pergi

Amplissimi Tui nominis

Cultori studiosissimo

JBernoulli.

D.o Prof. Frick


Zurück zur gesamten Korrespondenz