Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1724.02.28)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 6. September 2017, 10:01 Uhr von Schwizer (Diskussion | Beiträge)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Tübingen
Datum 1724.02.28
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.13*:Bl.1-2
Fussnote Beilage: Eigenhändige "Copia Epistolae Chr. Wolfii: Marpurgi 11. febr. 1724. De Fatis suis." Diese Abschrift (2 S.) hat Bilfinger auf ausdrücklichen Wunsch von Wolff dessen Brief an Joh. I B. beigelegt. Sie wurde dann von diesem zusammen mit einer Abschrift des vorliegenden Briefes von Bilfinger an Johann Jakob Scheuchzer gesandt. Abschrift in ZB Zürich, Ms. 321, pp. 64-66.



File icon.gif Viro Magnifico

Dn.

Joanni Bernoullio,

Sal. et off.

Georgius Bernhardus Bülffinger.

Quae sit conditio Cel. Wolfii, et quibus machinamentis usi sint eius adversarii, ex ipsius voluntate Tibi, Vir maxime, perscribo. Praeter ea enim, quae nuperis meis ad Te litteris ex anterioribus Wolfianis et relatione Amici, qui Virum Optimum inviserat, retuli,[1] sunt aliqua, quae fortasse non invitus cognoveris. Petiit ex me quoque, ut quantocyus significem, quid agendum videatur? num annuere vocationi Russicae, an illi refragari praestet? Putem id majoris utique ponderis fore, si Tuum intelligat consilium.

Quae cetera in Litteris eius ad Te pertinent, haec sunt: "optarem, ut cum Viro Insigni Bernoullio literas has communicares in Apographo, vel prout commodum visum fuerit. Saluta ipsum plurimum meo nomine, et significa, me ex nundinis Francofurtensibus missurum cum Eristicis tum alteram physices partem, tum notas uberiores in metaphysicam."[2]

Intellexi ex Novellis Lipsiensibus, institutum notarum illud esse, ut ostenderet Vir Cel. se propter methodum a locutionibus potius consuetis recedere debuisse, quam ut a sententiis discesserit receptis. Ita scil. dominantur haeretifices, ut, si quid eximii feceris, ipsi tibi laborandum sit, ut ne praestans habeatur et laude dignum!

File icon.gif Tu, Vir Maxime, auge scientias Mathematicas accessionibus subinde pluribus, ut strenue facis, et subtilioribus: ut inaccessae sint et maneant ingeniis haeretificum turbulentis, ut ipsa rerum subtilitate illos absterreant ab initio; nihil alioquin tutum est, et quod receptum praestet illis, quos semel contingit Inquisitionem Litterariam subire, et plus vulgo sapere.

Vale, Vir Magnifice, et festinabundi calami inconditam scriptionem faventer excusa.

Dab. Tubingae d. 28. febr. 1724.


File icon.gif Copia Epistolae Chr. Wolfii: Marpurgi 11. febr. 1724. De fatis suis.

Nosti fundamenta odii adversus me concepti, nempe quod adhaererem partibus orthodoxorum, nec franckium venerarer instar Dei, et Langium instar hominis a Deo secundi. Intellexi ex quodam paedagogo orphanotrophii, primum principium ibidem haberi: Adora Franckium, et captiva rationem, eam sub auctoritatem ipsius subjugando. Cum hujus principii ope, et pendentis inde in orphanotrophio praxeos in Atheismum incidisset, et per plurimos annos pietatem simulasset, Franckium tacita mente hypocritarum Prinicipem veneratus, ipse pro regenito adultae aetatis inter suos habitus (erat enim bona mente praeditus, et Franckii partibus quam maxime addictus) auditis meis de Deo lectionibus ab Atheismi tabe purgatus, plurimas mihi egit gratias, ac Pietismi freditatem detestatus est. Frequentiores deinde Praeceptores tum orphanotrophii, tum paedagogii interfuerunt Lectionibus meis: Et studiosi Theologiae, erectioris ingenii, sed nullius prudentiae per contemtum locuti sunt de Lectionibus Theologorum, ubi ex meis didicissent, nulla ipsos in docendo methodo uti, quae ad solidam cognitionem Theologiae sufficeret quo magis vero incendebatur studiosorum Theologiae desiderium lectionum mearum audiendarum, eo vehementius mihi succensebant Theologi, et ipsos a Lectionibus vel invitos arcere omni molimine connitebantur. Sub ProRectoratu meo et sequenti Langiano plures sese obtulerunt causae, quae odium adversus me conceptum inflammabant in dies. Maxima autem capiebat incrementa, cum Decanus Thümmigium filio Langii in Adjunctura praeferrem, et eadem de caussa Straehlerus ad partes Theologorum transiret, qui calumniis adversus me confictis et ridiculis meorum interpretamentis Langiana et Franckiana odia in furorem convertebat. Quamobrem, cum tum temporis lautae conditiones offerentur a Supremo Russorum Monarcha, de taediis mihi excitandis cogitantes, ut Hala discederem, et in Russiam me conferrem, Straehlero Autores fuerunt, ut adversus me schedas quasdam ederet, quas nosti esse insulsas. Institutum ubi Aula maxime improbabat, et Rescripto Regio cavebatur, ne in scribendo pergeret, nec quisquam Professorum ea de re in Lectionibus suis mentionem injiceret: ipsimet excerpta quaedam ad Aulam mittebant, ut judicio Porstii et similium submitterentur. Sperabant enim, ita sese obtenturos, ut mihi Lectionibus interdiceretur philosophicis, atque ideo offensus abirem ad exteros; praesertim cum tum jam innotuisset, Serenissimum Hassiae Landgravium, Dominum meum Clementissimum, mihi Professionem Matheseos et Philosophiae Primariam cum salario 1000. imperialium offerre. Mittebatur ex concluso administrorum Regiorum accusatio Theologorum ad me, ut responderem: sed illustri Viro Dn. de Prinzen absente responsio tardabatur. Interea Langius Caussam DEI edebat Nazmaro dicatam, in qua occurrit locus de Stoschii cujusdam fatis: unde, cum nossem, Langium esse et in scribendo, et in actionibus ceteris omnibus alienorum imitatorem, de insidiis Theologorum per Nazmarum struendis metuebam; praesertim cum per somnium Rex me ex suis terris File icon.gif sub comminatione poenae laquei excedere jussisset, ubi cum Thümmigio eius conclave ingrediebar huius caussam peroraturus. Ridebat Thümmigius somnium, reprehendebat suspicionem, spernebat, quod in themate genethliaco praevidissem, me Regis gratia excisurum ob calumnias inimicorum: Nunc miratur, ubi utrumque eventu comprobatum, et ipsemet schedas, in quibus ante 20 et, quod excurrit, annos thema exstruere coepi, inter ceteras invenit, fatumque in iis praedictum legit. Eo collineant verba de insidiis in commentatione mea. Professionem Marpurgensem acceptaturus sub finem aestatis Cassellos proficiscebar: sed ab amicis institutum dissuadentibus dubius reddebar, ita ut consensum a dimissione Regia suspenderem, et futuro Paschate me venturum declararem. Conventum jam erat inter Theologos, ut filius Langii professioni Matheseos admoveretur, Straehlerus in locum Heineccii ascenderet, sed sub titulo Professoris extraordinarii, ut cum auctoritate contra me scriberet. Suspiciones meas detuleram ad Aulam, una cum instituto Theologorum de filio Langiano ad Professionem Matheseos admovendo: sed mihi respondebatur, mihi nihil mali metuendum esse, Regem ad Ecclesiastica et Academica quae spectant non decidere inconsultis Administris, nec Langium obtenturum, quod intendat. Me Philosophiae meae pomoeria nullibi rectius ac tutius dilataturum quam in Academia Halensi. Conferebatur etiam Thümmigio Professio Philosophiae ordinaria: Cumque ProRector Theologus eum introducere nollet, severis Rescriptis inobedientia coercebatur. Ego interea, cum Auctoritate Regia Commissarii constituti essent, et mihi non petenti Concommissarii ex Concionatoribus Aulicis adjungerentur, petii, ut Langius ad publicam disputationem in consessu Eruditorum sub certis conditionibus instituendam relegaretur, nec improbabat Aula consilium. Sed Thümmigii caussa moram renuebat, nec commodum erat, Commissariorum de hac Controversia judicium expectare: Ideo operam dabant inimici, ut insidiae, quas per Nazmarum struebant, ad exitum deducerentur; et Rex inconsultis et attonitis Administris, decerneret, quibus avertendis non sufficiebant in contrarium ab Illustri Viro Dn. de Prinzen, et ex Directorio Ecclesiastico a Viro summe Reverendo Schmidtmanno prolata. Cum Rex ad se rediens Commissariorum ea de re judicium audire decrevisset: Buddei Auctoritate eum ab hoc instituto revocabant, cuius de Philosophia mea sententia luci publicae exposita a me notis illustratur, et cum iis francofurti recuditur. Favent tamen Regii Administri, favet Ministerium Ecclesiasticum Reformatum: sed nulla adhuc sese offert occasio, ut furenti Theologorum Hallensium turbae resistere possint. Gaudent interim inimici, quod me a statione mea abegerint, et Langianus filius ad eam evectus fuerit: sed mordet, quod calumniis per Litteras sparsis impedire non potuerint, quominus et Marpurgi, si emolumenta spectes, stationem priori non deteriorem nactus fuerim, et alibi offerentur majora, quam Halae percepi, emolumenta. Heri accepi litteras ex Russia, quibus invitor ad munus Vice-Praesidis cum salario tantae dignitati respondente, et domo noviter extructa cum omni suppellectile amplectendum, certior factus, potentissimum Monarcham nihil gratiae erga me suae subtraxisse, sed potius fore tempus, quo nova et majora ejus indicia mihi sit praebiturus. Statuisse etiam, ut sumtus ad iter necessarii sine mora mitterentur, quam primum significavero me venturum, et ut salarium adventanti numeretur ab eo tempore, quo Halae cessavit. etc.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz