Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1725.06.14)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1725.06.14 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.34* |
Fussnote | Letzte Seite leer |
Viro Celeberrimo atque Amplissimo
Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Scripsi nuper,[1] quod erat in commissis, nimirum desiderari tantum Filium Tuum natu minorem[2] eique offerri salarium 800 Rubelorum, expectans interea responsum ad litteras postremas Petropolin datas, quibus suaseram, ut alius antea a me commendatus ad professionem aliam non vocetur, cum adhuc integrum sit eum vocare, vel non vocare. Etsi enim is contentus esse velit et debeat salario 600 Rubelorum, me tamen non arbitrari, salarium auctius 1000 Rubelorum, quod Filio Tuo natu majori[3] oblatum fuit, tantum fore impedimentum, quod vinci nequeat. Cum igitur heri acceptis litteris responsoriis[4] intellexerim probari consilium jussusque fuerim significare Filio Tuo natu majori,[5] et ipsum quoque desiderari, praestitumque iri salarium olim oblatum 1000 Rubelorum; praesentes sine mora exarare debui, rogoque ut cum plurima salute hanc Augustissimae Imperatricis[6] voluntatem significes. Quoniam uterque Filius splendidiori salario potitur, quam ceteri Professores plerique, Filium Tuum juniorem[7] non aegre laturum arbitror, quod natu majori non aequiparetur. Quodsi Tu judicaveris aequius, ut uterque dimidiam utriusque salarii partem accipiat, perinde erit, modo ambo non petant majus quam 1800 Rubelorum quod est 3600 florenorum. Fruetur praeterea uterque habitatione commoda eritque gratuitus lignorum et candelarum usus. Cogitandum quoque est ex privata institutione accedere aliud lucrum, cujus quidem quantitas determinari non potest. Rogo igitur, ut quantocyus uterque Filiorum consensum suum declaret, ita tamen ut quilibet determinet conditiones proprias, nisi volupe fuerit summam 1800 Rubelorum partiri aequaliter. Duae sunt professiones, quae adhuc vacant, nempe Professio Matheseos mixtae et Professio Mechanicae. Eligat unusquisque eam, quae ipsi maxime placet. Ceterum non opus est, ut, qui priorem elegerit, Architectum agat: talia enim ab aliis doceri possunt. Non obstante titulo, integrum ipsi erit quamcunque Matheseos partem excolere. Sumtus itineris jam nuper determinavi, nempe 300 imperialium, seu si ambo simul iter ingrediantur, imperialium 600. Contractus nunc ineundus durat per quinquennium, nisi contrahentibus visum fuerit eundem continuare diutius. Vale et fave.
Dabam Marpurgi d. 14 Junii 1725.
P. S. Quae de salario utroque in portiones aequales dividendo scribo, a me profecta sunt. Quodsi consilium probaveris, nolim ut ad Illustr. Dn. Legatum[8] scribatur, quasi talia fuerint oblata.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz