Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1718.04.13)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 20. Juni 2017, 07:16 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1718.04.13
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.10
Fussnote Autographe Korrekturen. Längeres PS



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Nobilissimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Vidi in Actorum Lips. Mense Augusto superioris anni Solutionem Hermannianam[1] problematis mei a Leibnitio Anglis propositi;[2] quae omnino diversa est ab illa altera, quam jam antea ad me miserat Leibnitius ex Tua communicatione una cum solutione Angli Anonymi.[3] Postquam vero nuperrime sig[n]ificasset mihi Monmortius Geometra Gallus,[4] intellexisse se ex litteris Taylori Mathematici Angli, ipsum quoque invenisse aliquam solutionem,[5] quam propediem in Tra[n]sactionibus Londinensibus editurus sit, nisi fortassis hoc jam fecerit, ipsum proin me monere, ut quantocyus meam exhiberem Monmortio cui suam Taylorus eodem tempore vellet submittere. Demandavi respondendi provinciam filio meo, qui statim composuit hoc quod Tibi hic mitto schediasma, Actis si lubet, ubi legeris, inserendum;[6] simile exemplar ante duos circiter menses Monmortio transmisi;[7] reperies in eo juxta binas meas solutiones et constructiones etiam judicium nostrum de alteris illis solutionibus quae hactenus ad nos pervenerunt; nec poteram aliter quam censurae subjicere, quae minus recte se habere videbantur, hujus quippe problematis Auctorem me esse, cum quamvis me invito innotuerit, officii mei esse putabam, ut quid in una quaque desiderabatur publice indicarem; quod si tamen Tibi visum fuerit, aliquid in hoc schediasmate dici quod inprimis optimum nostrum Hermannum offendere queat, libertatem Tibi largior illud pro prudentia Tua mitigandi, corrigendi, omittendi, aut quocunque File icon.gif modo mutandi, quanquam Filio meo eam injunxerim cautelam, ut quam posset modestissime ageret cum Hermanno nobis amicissimo, quod ut mihi videtur exacte satis observavit, ut non habeat de quo queratur. Acta post Septembrem anni praeteriti nondum vidi, adeoque nescio an quid aliud insuper de hac materia prodierit: neque an et in quonam mense extent meditationes meae de Isoperimetris[8] quas Tibi haud displicuisse spero. Gaudeo quod arriserit series mea ipsius praesertim quae ex illa fluxit Optandum foret postuma Leibnitiana ab alio magis Geometra editum iri quam ab Eckhardo Matheseos et Philosophiae rudi. Inveniet inter ea sine dubio varii generis argumenta, si lucrum captat ex eorum editione, edat historica aliaque non mathematica quae ipsius fori sunt, habebit opinor sat largam messem etsi falcem segeti mathematicae non immittat, notum enim est Defunctum nostrum in omni fere scibili, ut ajunt, versatum fuisse; Tibi vero tradat curam eorum quae non nisi a Mathematicis intelliguntur; quod utique faciet nam facere tenetur si vel tantillum existimationi Viri summi consultum velit, Tecum enim pro[r]sus sentio, talia nisi cum selectu et cura edantur, a malevolis facile detorqueri, eaque proin famae Viri nostri officere magis quam prodesse posse. Hortamur itaque Te publici nomine, ne desistas Eckhardum urgere ut Tibi concedat manuscripta Leibnitiana quae ad rem Mathematicam et philosophicam spectant, ex quibus seligas quae praelo digna sint et lucem ferre possint. Si rationes nostras praegnantes ipsi ob oculos posueris, nulli dubitamus, quin tandem illis sit auscultaturus. Haud capio qui factum sit ut in novellis litteraFile icon.gifriis quae Lipsiae in 4.o prodeunt nunciaretur, me moliri editionem Commercii Epistolici mearumque Schedarum inventa nondum publicata comprehendentium;[9] fateor me aliquando hac de re cogitasse stimulante quodam Bibliopola, sed non memini id me ei promisisse, quamvis sit mihi copia non exigua variorum ineditorum; modo essent in ordinem digesta, et ita conscripta ut praelo subjici possent. Sed otio destituor non minus quam viribus, quas cum aetate progrediente jam jam mihi languescere sentio; fortassis aliquando istud negotium tradam filiis meis. Quod attinet ad commercium meum epistolare, de rebus Mathematicis et philosophicis, nescio an illi quibuscum commutavi litteras quorum multi etiamnum in vivis sunt, consentire vellent ut in publicum producantur. Inter schedas Leibnitianas reperietur ingens epistolarum mearum farrago, inde a triginta fere annis ad ipsum scriptarum, ex quibus ut et ex illis quas ad me vicissim dedit, nonnulla colligi posse non invitus permiserim. De controversiis quas cum Clarkio habuit Leibnitius, multa ab ipso Leibnitio audivi, et post mortem hujus Anglus ille, qui ante aliquot annos ex mea commendatione Te vidit,[10] promisit se mihi earum copiam facturum, sed nihil hactenus accepi; miror interim qui infringere possit sive Clarkius sive, ut suspicaris, Newtonus aestimationem virium vivarum, lubens equidem viderem quid objicerent contra meam demonstrationem quam sane clarissimam et omni exceptione majorem puto: fortassis autem eam nondum viderunt. Laetus intelligo Te non Mathesi sola sed aliis quoque scientiis excolendis occupari, publicum inde Tibi fortius obstrictum se sentiet; curiosa sunt File icon.gif quae circa vegetationem detexisti, inprimis experimenta de aristarum germinatione.[11] Gaudeo ea a Te typis mandari, hoc namque modo ad meam etiam notitiam pervenient. Non minus quoque bene merebis de publico si quod promittere videris, meditationes Tuas Metaphysicas et de Philosophia practica imprimi curaveris.[12] Rastium[13] quem mihi commendabas satis versatum deprehendi in Mathematicis, per breve tempus quod in nostra urbe trivit, quotidie ejus videndi copiam habui. In Galliam euntem comitatus sum litteris commendatitiis, agit Lutetiae a Varignonio aliisque Mathematicis comiter receptus.[14] Vale et fave.

Dabam Basileae a. d. XIII. Aprilis 1718.

P. S. Oblitus fere fuissem respondere ad id quod offers Vir Celeberr. Te velle componere responsionem formalem si Tibi misero notas meas tumultuarias in Schedam Keilianam[15] deproperatas. Hoc quidem nuper suscepit aliquis ex Auditoribus meis nomine Crusius, qui in Mathesi non levia jecit fundamenta, sed rem istam non satis ad mentem meam executus est;[16] mallem illum minus prolixum sed magis nervosum, ita tamen ut Lectores honestos et aequi amantes non offendat, neque ea propter in me invehi possit Keilius. Quare consultum duco utrumque Tibi mittere scriptum, ut ex meo videas quid in Crusiano commode mutari aut omitti possit. Sub Crusii nomine (ipso permittente) publicari poterit, ne putet Keilius (de quo subinde questus est) sibi semper rem esse cum umbris.

File icon.gif 2. P. S. In eo jam eram ut omnes has Schedas in fasciculum complicarem ad Te Vir Clarissime protinus dimittendum, cum ecce hoc ipso die ex inopinato advolant litterae ex Gallia a Nob. Monmortio:[17] quibus reseratis invenio varia quae oportet Te scire; primo habetur ibi schediasma sed male scriptum a copista ut videtur non satis intelligente continens solutionem Taylori[18] problematis Leibnitiani de Trajectoriis; quanquam otii satis non suppetat ad singula accurate examinanda video tamen solutorem non multo longius progressum esse quam Dn. Hermannum, quandoquidem ad similem quam Hermannus habet aequationem pervenit, nimirum adhanc , ubi et sunt coordinatae curvae curvae quaesitae, constans arbitraria et elementum curvae. Pro separandis indeterminatis ne hilum quidem profecit, quin potius asserit "haud proclive esse" (sunt Taylori verba) "aequationem istam, manente in terminis generalibus, revocare ad aequationem fluentes tantum involventem, vel ad quadraturam curvarum"; cujus asserti partem posteriorem falsam esse ediscet ille ex meis constructionibus, in quibus namque manente licet "" in terminis generalibus problema construxi per quadraturas; visa itaque hac Taylori solutione, quae sane non eam habet perfectionem et elegantiam ad quam videndam ob praeviam Anglorum ebucinationem me praeparabam, plane non habeo cur me poeniteat mearum solutionum quae certe citra jactantiam omnibus aliis hactenus editis facile palmam praeripiet; ideoque rogo ut cures ut schediasma filii mei[19] brevi lucem videat, quia Taylorus suum quoque in Transactionibus publicandum reapse jam exhibuit; etiamsi alias testari possit Monmortius quod nostrum receperit scriptum ante Taylorianum. In praeFile icon.giffatione quam Taylorus suis solutionibus praemisit,[20] arroganter loquitur et elata crista de optimo Leibnitio ejusque (quos ita nominat) "Fautoribus", sic enim incipit "Cum Dom. G. G. Leibnitius nuper defunctus in controversia jam pridem orta circa inventionem Methodi fluxionum (quam is differentialem vocare maluit, sibique pertinaciter appropriari nisus est) nihil omnino responsi dederit argumentis, quibus inclyti istius inventi gloria Dom. Newtono vendicatur; en tandem hortante Dom. Joan. Bernoulli, problema Geometris Anglis solvendum proposuit; quo scilicet vires eorum in methodo ista experiretur etc." postea dicit "... nec istis certe Leibnitii fautoribus, qui problematis solutionem etiamnum continenter efflagitant, jus ullum est nos ad certamen ingeniorum tanta cum licentia provocandi, adeoque problema eorum jure merito negligi posset. Verum ne aliquando exinde occasionem triumphandi arripiant etc." pergit deinde "Verum in Transactione philosophica n.o 347 subinde prodiit solutio[[21] maxime generalis. Sed nec illa contenti fuerunt Leibnitius et Fautores ejus, quin illam derisui habuere, quasi qui illam excogitaverat non potuisset eam ad casum specialem applicare. Si nondum viderint quomodo ex illa aequationes sint deducendae, id profecto eorum imperitiae tribuendum erit. etc.". Vides Vir Excell. ex his eodem fere animo in exteros concitari quo Keilius aliique nonnulli fervidi Angli, non levis est ejus impudentiae nota, quod me vocet Leibnitii hortatorem cum potius contrarium appareat, ex filii schediasmate[22] et certum sit quod ipse Leibnitius me non semel instigaverit ut problema aliquod sibi suppeditarem. Adjunxit Monmortius schedae Taylorianae aliud scriptum sibi datum a Nicolio Mathematico ut mihi mitteret, quo ille communicat aliquam suam ejusdem problematis solutionem, vel potius solutionis tentamen, quod consistit in aequatione aliqua differentias secunFile icon.gifdas et praeterea inter se permixtas, necdum separabiles complectente: fatetur Nicolius ulterius progredi non potuisse, nec ego methodum examinandi adhuc tempus habui, quare ei diutius non immoror: aequatio ejus haec est , ubi et significant coordinatas, elementum curvae et numerum rationis. [[23]Addit Monmortius Newtonum esse Auctorem illius solutionis quae sub nomine Anonymi in Transactionibus comparuit, rem esse in Anglia pervagatam de qua nemo dubitet, quod si ita est, credo non arrisurum Newtono nostrum quod de hac solutione tulimus judicium Hermannus et ego, sed quid tum? sibi imputet quod tam supinam et se minime dignam solutionem publico obtrudere voluerit: ignoramus nos quem illa agnoscat auctorem, nec aliud dicere possumus quam quod quandoque bonus dormitet Homerus[24], et quod levi negotio pro more suo peragere voluerit (quamvis infeliciter hac in parte) quod alii non sine sudore conficere conantur. Praecipuum quod restat et de quo Te certiorem volo, est id quod Monmortius scribit, Keilium dedisse vel propediem daturum esse in Diario Hagiensi specimen alterum suae impudentiae et rusticitatis[25], in quo acerbissime exagitet epistolam pro eminente Mathematico Actis Lips. m. Jul. anni 1716 insertam[26], en ipsa Monmortii verba "J'ai appris", inquit, "qu'il" (Mr. Keil) "avoit donné un 2.e memoire dans ces memes journaux" (de la Haie) "et qu'il y attaque fortement l'ecrit intitulé Epistola pro Eminente Math. et je crois qu'il Vous faut attendre que Vous aiés vu cet ecrit pour repondre au premier etc.". Et paulo post sequentia subdit "Je ne sçai rien du nouveau Memoire de Mr. Keil si ce n'est qu'il est vehement, et qu'il pretend prouver que Vous etes l'auteur du Memoire Epistola pro Emin. Math., et ce fait supposé, Vous jugés bien qu'il se donne carriere, et qu'il a beau jeu, mais quand vous aurés nié ce fait tout tombera; Vous pouvés soutenir les faits qui sont vrais et Vous attribuer ce qui Vous appartient etc.".[27] Consilium hoc non puto rejiciendum esse quare rogo ut retineas notas meas tumultuarias, et Crusii scriptum, ejusque impressionem differas donec videris Keilianum, ut secundum hujus tenorem adjicere possis mutationes vel additiones quas ipse convenientes judicaveris. Interim consultum duco ut sine mora et antequam scriptum Keilii jam late divulgatum sit, in Actis publicetur declaratio mea quae ad calcem schediasmatis filii mei[28] ceu appendix subnecti posset, cujus substantia huc rediret, me scilicet aegre ferre percipiendo in Anglia voces File icon.gif spargi quod habear a nonnullis pro Auctore illius Epistolae pro Emin. Mathem. me quidem negare non posse quod res ipsas in illa Epistola contentas quoad maximam partem Amico alicui in Germania nude simpliciterque ac sine ulla animi commotione perscripserim et quidem ab ipso rogatus, hunc vero Amicum postea Epistolam illam tali forma quae in Actis extat concinnasse, eique forte ex nimio Amicitiae Zelo admiscuisse multas expressiones quas omissas cuperem; me enim neque delectari immodius honoris titulis quos ut nunquam merui ita nunquam ambivi; neque approbare ea quae in alios aliumve (licet mihi infensum quam ob rem nescio) durius dicta censeri possunt. Quae cum ita se habeant, meam culpam non esse, ubiquis se laesum putaverit, siquidem epistola illa me nec sciente nec jubente in lucem prodierit, quamvis forsan Editor autumaverit sibi licuisse par pari referre et similibus pugnare armis quibus utitur antagonista. Me itaque declarare, quod non omnia quae in dicta epistola continentur mea faciam praesertim quae ad ejus formam et modum scribendi spectant, cujus ego neutiquam particeps esse velim vel possim, quod vel hinc pateat, quia circa finem Epistolae oblitus sit Editor ex inadvertentia me sibi loquentem de quadam "mea formula" repraesentare (ut ubique solebat) veluti personam de qua quid narrabat, manifesto sane indicio, nihil mihi imputari posse quicquid in verbis modisve quibus conscripta est Epistola non recte positum deprehendatur. Quare si quid contra eam in publicum venerit quod non nisi conviciis, aculeis, et scommatibus scatent ut fieri solet ab Antagonista quodam, cui aliam offensam non dedi quam quod Anglus vel Scotus non sim, me solenniter declarare, quod ad hujusmodi libellos respondere nunquam dignabor, utpote indignos, qui Virorum honestatis et modestiae amantium attentionem mereantur: nam si conviciis et clamore decertandum, me ultro fateri quod ex hoc certaminis genere palmam reportare non sperem. Quicunque vero voluerit res ipsas placide, moderate, et prout decet Virum bene moratum seposito partium studio atque animi affectu mecum discutere, idque eo tantum fine ut unicuique Tros Rutulusve fuat[29] suum tribuatur, ut veritas asseratur, atque imprimis ut Scientiae augeantur, cum tali me committere non detrectaturum, sed sponte omnia collaturum quae in viribus meis sunt ad dirimendas lites, quae hactenus viguere inter Eruditos Geometras magno proh dolor! nobilissimae scientiae dedecori et detrimento. Hoc quippe ardentissimis in votis me habere, ut cessantibus rixis disputantes in gratiam secum invicem redeant atque junctis viribus ceu unius Reip. Mathematicae cives ejus pomoeria latius proferre conentur.][30]

Haec sunt Vir Celeberrime quae salvo Tuo meliori judicio declarationem meam citissime publicandam ingredi possent. Ignosce vero quod tantum negotii facessam Tibi, aliis negotiis ut scio occupatissimo. Vides interim non meam tantum sed communem causam agi. Vale iterum etiam atque etiam.


Fussnoten

  1. Hermann, Jacob, Schediasma de Trajectoriis (1717 (=Na. 023).
  2. [Nicolaus II Bernoulli und Johann I Bernoulli Op. 104] Problema: Data serie linearum per rectae in eadem Linea constantis variationem prodeunte invenire aliam seriem linearum, quarum quaevis priores omnes ad angulos rectos secet, in: AE Maji 1716 p. 226-230. Leibniz schreibt in seinem Brief von 1716.06.07 an Johann I Bernoulli, dass dieses Problem dazu dienen könne, den Fortschritt bei der Infinitesimalrechnung zu zeigen. Johann Bernoulli hatte allerdings nicht an eine solche Verwendung gedacht, weil das Problem zu einfach war.
  3. Leibniz hatte in seinem Brief von 1716.10.23 Johann I Bernoulli die Abschrift der Lösung des Problems der Bestimmung der Orthogonaltrajektorien der Hyperbel durch Newton gesandt, die anonym in den Phil. Trans. erschienen war. ([Newton, Isaac], Problematis olim in Actis Eruditorum Lipsiae propositi Solutio Generalis in: Phil. Trans., London, vol. 29 (March 1716), Nr. 347, pp. 399-400). Leibniz hatte sie wie auch Johann Bernoulli durch Wolff erhalten.
  4. Siehe Brief von Pierre Rémond de Montmort an Johann I Bernoulli von 1718.01.26. Darin befindet sich ein Auszug eines Briefes Taylors in englischer Sprache an Montmort nebst angehängter deutscher Übersetzung durch Nicolaus I Bernoulli.
  5. Taylor, Brook, Solutio Problematis a Dom.no G.G.Leibnitio, Geometris Anglis nuper propositi. ..., in: Phil. Trans. 354 (October-December 1717), pp. 695-701.
  6. Bernoulli, Nicolaus II op. 108, De trajectoriis curvas ordinatim positione datas ad Angulos rectos vel alia data lege secantibus; qua occasione communicatur gemina constructio alicujus poblematis a Leibnitio propositi de trajectoriis orthogonalibus: una cum Appendice de Epistola pro Eminente Mathematico Actis Lips. Mens. Jul. A. 1716 inserta, in: AE Junii 1718, pp. 248-262.
  7. Johann I Bernoulli an Pierre Rémond de Montmort von 1718.03.17.
  8. Bernoulli, Johann I Op. CIII (lat. Fassung), De Solutionibus quae extant Problematum isoperimetricorum, ejusque nova eorundem problematum, aliorumque cognatorum citra calculum solvendorum methodus brevis plana & facilis, in: AE Januarii 1718, pp. 15-31, und Continuatio Observationis Bernoullianae de solutionibus quae exstant Problematum Isoperimetricorum &c.: AE Februarii 1718, pp. 74-88.
  9. Diese Meldung über eine geplante Edition des Briefwechsels und von Werktexten Johann I Bernoullis in den Leipziger Nova Literaria ist noch bibliographisch nachzuweisen.
  10. Es handelt sich um John Arnold (geb. ca. 1688) aus Exeter.
  11. Wolff, Christian, Entdeckung der wahren Ursache von der wunderbaren Vermehrung des Getraydes, dadurch zugleich der Wachsthum der Bäume und Pflanzen überhaupt erläutert wird, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1718.
  12. Johann I Bernoulli bezieht sich hier wohl auf Wolff, Christian, Vernünftige Gedanken von Gott, der Welt und der Seele des Menschen, auch allen Dingen überhaupt, 1. Theil, Halle 1720, und auf Wolff, Christian, Vernünftige Gedanken von der Menschen Thun und Lassen, zur Beförderung der Glückseligkeit, Halle 1720.
  13. Rast, Georg Heinrich aus Königsberg (1695-1726).
  14. Der von Mencke empfohlene Rast aus Königsberg hatte auf der Durchreise nach Paris fünf Hefte der AE von Mai bis September 1717 und die Sectio XI u. XII von Bd. 6 der Supplementa überbracht. Johann Bernoulli hatte Rast nach Paris Empfehlungsschreiben mitgegeben (Siehe den Brief von Johann I Bernoulli an Johann Burkhard Mencke von 1718.04.13 und dne Brief von Pierre Varignon an Johann I Bernoulli von 1717.12.31.
  15. Im Nachlass Johann I Bernoullis finden sich zahlreiche Notizen und Marginalien zu John Keill, z.B. Bernoulli Johann I Ms 351.42, Addenda Ad Notas in Keillii Epistolam ad Joh. Bernoulli (Ms UB Basel L Ia 14, "N° 9" = fol. 25-32).
  16. Crusius, Johann Heinrich, M. Jo. Henr. Crusii Responsio ad Cl. Viri Johannis Keil, Astronomiae Professoris Oxoniensis, Defensionem pro Nobilissimo Viro Js. Newtono in Diario Literario Hagiensi A. 1716 editam, in: AE Octobris 1718, pp. 454-466.
  17. Pierre Remond de Montmort an Johann I Bernoulli von 1718.04.03.
  18. Taylor, Brook, Solutio Problematis a Dom.no G. G. Leibnitio, Geometris Anglis nuper propositi: Phil. Trans. October-December 1717, Num. 354, pp. 695-701.
  19. Bernoulli, Nicolaus II op. 108, De trajectoriis curvas ordinatim positione datas ad Angulos rectos vel alia data lege secantibus; qua occasione communicatur gemina constructio alicujus poblematis a Leibnitio propositi de trajectoriis orthogonalibus: una cum Appendice de Epistola pro Eminente Mathematico Actis Lips. Mens. Jul. A. 1716 inserta, in: AE Junii 1718, pp. 248-262.
  20. Taylor, Brook, Solutio Problematis a Dom.no G.G. Leibnitio, Geometris Anglis nuper propositi, in: Phil. Trans. October-December 1717, Num. 354, pp. 695-696.
  21. [Newton, Isaac], Problematis olim in Actis Eruditorum Lipsiae propositi Solutio Generalis in: Philosophical Transactions, London, vol. 29 (March 1716), Nr. 347, pp. 399-400.
  22. Bernoulli, Nicolaus II op. 108, De trajectoriis curvas ordinatim positione datas ad Angulos rectos vel alia data lege secantibus; qua occasione communicatur gemina constructio alicujus poblematis a Leibnitio propositi de trajectoriis orthogonalibus: una cum Appendice de Epistola pro Eminente Mathematico Actis Lips. Mens. Jul. A. 1716 inserta, in: AE Junii 1718, pp. 248-262.
  23. Der folgende lange Absatz bis " ... proferre conentur." ist im Manuskript mit anderer Tinte in eckigen Klammern eingeschlossen.
  24. Horaz, Ars poetica.
  25. Keill, John, Lettre de Monsieur Jean Keyll, Docteur en Medecine, et Professeur en Astronomie de l'Université d'Oxford, à Monsieur Jean Bernoulli Professeur en Mathematique de l'Université de Basle: Ecrite en Avril 1617 [sic!], in: Journal literaire de l'année 1719, tome dixième, Seconde partie, La Haye (T. Johnson) 1720, pp. 261-287.
  26. [Bernoulli, Johann I] Nr. 201, {publ. von Ch. Wolff} Epistola pro eminente Mathematico ... in: AE Julii 1716, pp. 296-315.
  27. Pierre Remond der Montmort an Johann I Bernoulli, von 1718.04.03.
  28. Bernoulli, Nicolaus II op. 108, De trajectoriis curvas ordinatim positione datas ad Angulos rectos vel alia data lege secantibus; qua occasione communicatur gemina constructio alicujus poblematis a Leibnitio propositi de trajectoriis orthogonalibus: una cum Appendice de Epistola pro Eminente Mathematico Actis Lips. Mens. Jul. A. 1716 inserta, in: AE Junii 1718, pp. 248-262. Der Appendix stammt also von Johann I Bernoulli selbst.
  29. "Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo", Vergil, Aeneis, lib. 10, Vers 108.
  30. Hier endet der im Manuskript durch eckige Klammern eingeschlossene Abschnitt.


Zurück zur gesamten Korrespondenz