Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1729.04.08)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1729.04.08 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.181 |
Fussnote |
J. B. Menckenio
S. P. D.
Joh. Bernoulli.
Si vales, uti quidem spero voveoque, bene est, ego per Dei gratiam valeo quantum licet per infirmitates aetatis jamjam ingravescentis. Hasce ad Te Litteras do, ut abs Te petam Actorum vestrorum Continuationem. Accepimus ea usque ad Aprilem inclus. Anni superioris 1728 et sectionem 8 Suppl. Tomi IX; Expectamus itaque sequentia quae ex eo tempore prodierunt, in quadruplo ut hactenus mittenda; Sed accessit nobis alius Amicus, qui sibi quoque imposterum Acta mitti cupit, hac autem vice desiderat secundum decennium et eo spectantem Indicem generalem cum Supplementorum Tomo, quod de aliis quaerit, percipies uberius mentem Ejus ex adjecta schedula quam mihi tradidit. Qui has ad Te defert Mercator, nundinas vestras paschales frequentare solitus, Dominus Stern praedicti Amici Affinis, in commissis habet omnia nobis mittenda recipere, quo cum mercibus suis huc deportari curabit, persolvetque pretium statim in parata pecunia, pro iis quae jam missa accepimus, nondum vero solutae, aeque ac pro nunc mittendis, quare rogo ut illi solvendorum singulorum notulam exhibeas; Memineris Te accepisse pecuniam pro anno 1726 Actorum et pro integro Tomo 8o Supplementorum; quae inde sequuntur solvenda restant.
Accepi nuper ex Anglia Historiam certaminis exorti inter Cl. Moivreum et Pembertonum, quam ob singularitatem suam non indignam judico ut Actis inseratur.[1] Ecce eam prout mihi perscripta fuit, excerptam ex Litteris ab Amico quodam ad me datis, sed nominem meum suppressum cupio.
Idem Pembertonus, quod novissime demum rescivi, fuit ille meus Antagonista, qui nomine suo nunquam indicato me aggressus, per aliquot annos serram mecum reciprocavit in materia de Trajectoriis reciprociis, sed tandem ex certamine turpiter disparere coactus, plane ut ipsi contigit cum Moivreo, cum se ad incitas redigi videret. Homo est, ut audio, multorum Anglorum more, audax, fastuosus, sui ipsius amator, omniumque Exterorum Mathematicorum, imprimis germanorum, contemptor et Osor acerrimus, nostra dum inventa usurpare et sub alia larva pro suis venditare non erubescit effrons Plagiarius, qua in re plures habet sui similes in Anglia, praesertim Taylorum adversarium quondam meum infensissimum, quem Pembertonus (propterea credo) ut ipse dicit, unice diligit, scilicet similes habent labra lactucas. Quod superest Vale Vir Ampl. et mihi favere perge.
Dab. Bas. ad d. VIII. Apr. 1729
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz