Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1722.09.05)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1722.09.05 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.164-165 |
Fussnote |
Viro Amplissimo atque Celeberrimo
Joh. Burcardo Menkenio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Redit, ecce, schedula Cortiana cum adjectis, ut desideratur, collationibus vocum et phrasium notatarum ex codice vetustissimo nostro membranaceo Sallustii excerptis;[1] accedit quoque alia schedula continens ideam hujus codicis ut et duorum aliarum codicum chartaceorum ejusdem scriptoris, qui pariter extant in Bibliotheca nostra Academica. Scripsit ista collationemque instituit Celebris Iselius S. S. T. D. et Prof. Vir in universa re litteraria praesertim in antiquitatibus Historicis et Criticis versatissimus, offert ut vides pro summa qua est humanitate operam suam in collatione integri codicis sallustiani si id petatur: quare non male aget Cl. Cortius si ea de re ipsum per litteras compellabit, inveniet sane in hoc Viro quod in multis aliis haud invenerit, ita ut non habeat cur cum illo amicitiam nexuisse se paeniteat. Accepi rectissime quae superioribus nundinis misisti: facies ex voto nostro si et posthac utaris eadem occasione et via mittendi nobis Acta; nondum soluta diligenter annotabo atque tum singulis bienniis aut trienniis aut si citius desideraveris singulis annis Tibi pretium persolvi probe curabo. Expecto itaque hoc Autumno et singulis deinceps semestribus Actorum continuationem in 3plo, quamdiu non aliter statuero.
Te quoque Vir. Ampl. accepisse nullus dubito nova litteraria Helvetica Scheuchzeri , quae Tiguro recta Francofurtum missa fuere ad Phil. Andreae Bibliopolam, ut jussisti; pretium jam curavi solvi Scheuchzero, quod non omnino unum fecerat florenum.
Scribis in anterioribus Tuis Te praevidisse quantam Anglorum indignationem provocatura esset Crusiana (vis credo dicere Burcardiana) illa epistola; id facile crediderim, nam et ego praevidi; sed miror Taylori impudentes querelas, quas ad vos de me detulisse ex Anglia novissime scribis; poteratne aliud quid expectare post atrocissimas quas in me insontem cumulavit injurias? Existimat, ut video Taylorus et cum eo alii complures Angli se habere privilegium injuriandi, nobis vero extraneis ne hiscere quidem licere; Apparet sane Te non legisse invectivam Taylorianam, quae meae defensioni ansam dedit, quando mihi applicas [Is]torum legem: quod quisque juris in alterum statuerit eodem et ipse utatur, applicetur Tayloro, qui me aggressus est; quid ergo conqueritur aggressor, quod me alius defenderit? In Epistola pro eminente Mathematico Actis vestris jam anno 1716 inserta[2] (cujus auctorem me nunquam dixi) exprobratur Tayloro plagium, de quo ego respondere non teneor, deinde alicubi ipsum vocavi Geometram insignem et acutum, qui ad profundiora nostra feliciter penetravit, et tandem 3tio conquestus sum de ipsius obscuritate in scribendo, haec tria sunt mea crimina, quae me faciunt calumniatorem, contumeliosum, imperitum, injuriosum, fautorem Leibnitii universos Anglos indigne tractantem, derisorem, Principem eorum, qui Anglis sunt infensi et quid non? sum malevolus obtrectator, quia obscuritatem objeci; Hoscine tu titulos concoqueres Vir Clarissime? Interim mirare meam longanimitatem, antequam misissem vobis justissimam mei apologiam, per Cl. Varignonium moneri curavi Taylorum Parisiis tum agentem, ut vellet data occasione retractare publice, quae tam acerbe in me edixerat et profiteri quocunque vellet modo haec sibi in calore excidisse, seque optare ut tanquam non scripta considerentur; addidi ego, si hoc mihi promiserit, me atroces illas injurias non esse ulturum, simul et obtuli ipsi meam amicitiam atque ut vellet Basileam usque excurrere hospitio et mensa mea fruiturus humanissime eum invitavi, sed referente Varignonio meam urbanitatem superciliose contempsit et derisit ac quasi me terruisset minaciter insultare perrexit. Intolerabilem hominis fastum percipiens tandem permisi ut Epistola illa de qua nunc querelas movet ad praelum mitteretur; profecto non video cur illa Actis vestris minus conveniret, quam Transactionibus Londinensibus conveniebat Taylori invectiva; scire enim oportet vir Amplissime inter plures ejus editiones aliquam etiam extare in Transactionibus, in quibus alias nil nisi philosophica et Mathematica comparere deberent, procul missis hujusmodi scriptis aliorum famam obterentibus et praeterea nihil continentibus. Quod si Angli imposterum permittere voluerint, ut responsiones nostrae ad tales injurias in suis Transactionibus pariter locum inveniant, libenter et ego patiar, ut illis replicare volentibus locum in Actis vestris non deneges, secus vero si fecerint et suis tantum popularibus in nos pro lubitu debacchandi jus et praelum suum commodaverint, qua quaeso aequitate contendere possent Adversarii nostri, ut Actis vestris utantur ad invidiam suam exercendam contra Gentis Germanicae gloriam; huc enim unice collineant impares illi aemuli.
Prodiit quoque in Anglia alius contra me libellus famosus non mihi tantum sed et vobis atque Cl. Wolfio injurius Auctore Joh. Keillio qui tamen contra me imprimis bilem suam evomuit; tarde hunc libellum accepi et paulo ante intellectam Auctoris mortem, ideoque nolui ut Crusius Keilianis calumniis vivide lacessitus ederet retorsionem quam jam paratam habebat, ne de mortuo cane triumphare videremu[r], nescio autem an tum quoque prohibere possem publicationem, si accideret ut Taylorus aliusve ex ejus sociis nondum acquiescens in scenam denuo redire gestiret, quo casu non hoc tantum quod nunc supprimimus, sed alia insuper malevolis nostris haud adeo jucunda lucem visura essent; taedet me fateor jacturae temporis, sed quid non facimus pro Amicis, quando injuste patiuntur? Vides me famae Leibnitianae martyrem esse vel victimam, olim enim ante lites ab Anglis suscitatas Leibnitio, vitam transigebam tranquillam, quam nunc in declinante mea aetate usque adeo perturbari experior. Excusa, Vir Amplissime, longam hanc epistolam; et quod superest vale;
dabam Basileae a. d. V. 7bris 1722.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz