Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1721.04.10)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1721.04.10 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.161 |
Fussnote | Am Briefkopf eigenhändig "Ad D. Menkenium". Am Briefende eigenhändig "Ad Ampl. Wolffium, has quas ipsi inscriptas vides obsecro cures citissime" |
Vir Amplissime atque Celeberrime
Fautor Honoratissime.
Acceperis, spero, quas ad Te nuperrime dedi litteras medio martii exaratas;[1] significabam quae Actorum vestrorum a Nobis desidera[n]tur, rogo ut nobis mittas proxime per quamvis bonam occasionem aut huic Mercatori tradas, qui cum suis mercibus huc deferri curabit; hic omnia quae pro nobis abs Te accipiet parata pecunia exolvet, soluti apocham, pro singulis quaeso ipsi exhibeas, ut hic repetere queam, quod erogavero; Misi ut nuper monui Tubingam ad Cl. Bulffingerum scriptum aliquod Actis vestris inserendum in responsionem ad Taylorianam expostulationem, rogo ut postquam a Cl. Wolfio fuerit examinatum statim praelo committatur. Ex eo tempore accepi hanc problematis alicujus superiori anno propositi solutionem Londino missam, quam nunc ad vos mitto una cum mea animadversione, consultum erit ut brevi quoque in Actis prodeat, fortassis ansam dabit aliis majoris momenti disquisitionibus in lucem venturis. Vale Vir Ampl. et fave
Amplit. T. Devotissimo J. Bernoulli.
Basileae a. d. X. april. 1721
Ad Ampl. Wolffium, has quas ipsi inscriptas vides obsecro cures citissime.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz