Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1732.05.14)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padova |
Datum | 1732.05.14 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Joanni Bernoullio
Fraude mercatoris Mediolanensis, cui Comes Soardus Bergomas commiserat ut daretur Tibi aureus ille nummus (proh quantum taedij attuli Tibi pro re parva! quaeso habeas me excusatum) fraude illius, inquam, factum opinor, ut aureum non receperis: sed certe ex parva fraude haudquaquam ille proficiet. Interim quaesivi aptiorem hominem, cuius commercio curetur, ut numeretur Tibi tandem aliquando quod iam a trimio tempore Tibi debeo, et una etiam octo floreni pro Dictionario Moreriano; quod, quandocumque prodierit, semper mihi gratum erit; et iuvabit, onestissimum istum vestratem Bibliopolam lente festinavisse. Scire velim quanti futurum sit, ut veneat Liber ijs, qui non subscripserint. Is autem, cui negotium dedi, spero fore, ut onestius agat, neque quicquam a Te exigat, ut profecto decet, atque ego alias etiam praescripseram. Ceterum mihi percarum perque gratum fuit intelligere, Danielem Virum Clariss. Filium tuum meliore frui valetudine; qua de re ex iucundissimis etiam eius litteris certior factus sum. Quod vero alter Filius tuus Joannes Petropolim visurus sit, urbem hoc tempore plane regiam florentemque, gaudeo: et vellem, ut vel ipse deinceps, vel alius tuus Filius visendae Italiae nostrae amore coperetur: mihique contingeret, posse ei inservire; quod certe ex animo, et studio lubenti alacrique efficerem. Aveo (mihi crede, Praestantissime Vir) aveo vehementer, aliqua in re, qualiscumque ea [] praestari a me possit, animi erga Te mei obsequium significare. Vale.
Patavio. Pridie Id. Maj. MDCCXXXII.
Zurück zur gesamten Korrespondenz