Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1711.10.03)
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1711.10.03 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.143 |
Fussnote |
J. Burchardo Menckenio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Accepi Vir Clarissime jam ante aliquot menses Litteras Tuas humanissimas, et diu post quoque fasciculum Actorum quem mihi tradidit Sternius noster Mercator Cl$ .{}^{\text{i}} $ Werenfelsii Bibliothecarii Academici Affinis, qui retulit se Tibi cum Lipsiae esset rite exolvisse summam 15 thal. 20 gr. pro Actis transmissis debitam, de quo equidem non dubito: sed miratus fui quod in hoc altero fasciculo repererim rursus eadem illa Acta quae jam in priori fasciculo per Dulseckerum Argentinensem pro Bibliotheca nostra transmiseras; non minus quam menses ill[o]s ad me destinat[o]s; ita ut jam duo exempla adsint singulorum eorum quae in primo fasciculo continebantur; quid nunc de alterutro faciendum sit nobis superfluo Tuum est statuere et nunc ut remittam quod ex inadvertentia bis misisti, mihi significare; quicquid jusseris exequar ocyus. Caeterum gaudeo opus Vestrum tam gnaviter procedere; miror mathematica ibi tam frequenter ut olim amplius haud spectari: quaeram occasionem aliquid de meo subinde communicandi, siquidem publica luce dignum censueris; placet interim Cl. Wolffii prona sedulitas, sine qua fere prorsus sterilescerent mathematica in Actis vestris. Scripsi huic viro jam dudum ad litteras ipsius datas 10. 8bris 1710;[1] sed nec responsum accepi nec vanam spem fecerat Elementa sua Matheseos universalis.[2] Ei quaeso verbis meis data occasione salutem dic Tu vero Vir Cl. Vale et me amare perge.
Dabam Basileae a. d. 3. Oct. 1711.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz