Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1731.09.05)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padova |
Datum | 1731.09.05 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Joanni Bernoullio.
Accepi fasciculum, quem mihi miseras, Libros, humanissima in epistola tua indicatos, continentem. Defuit tantum in eo fasciculo Sermo Gallicus habitus a de l'Isle, cum Responsione Filij tui Danielis: si forte fortuna haec duo Opuscula apud Te remansere, Te rogo, ut eadem transmittas Tigurum ad Joannem Jacobum Scheuchzerum; cui scribo, ut curet, eadem in manus meas pervenire. Ubi animum adverteris ad existimationem summam, in qua mihi Filij tui elegantissima opera sunt, nullus dubito, quin me habiturus sim, pro exceller[e] excusatum; cum ceteroquim tot taedijs a me Tibi allatis iam fastidiri deberes. Ceterum nihil hic novi est, quod ad Mathematicos pertineat; si quidpiam sit apud vos, Tu ne sinas a me ignorari. Denique Te enixe rogo; ut, quemadmodum facere consuevisti, ita mihi favere pergas. Vale, Vir Praestantissime, saeculi nostri Ornamentum.
Patavio. Non. Sept. MDCCXXXI.
P. S. Quaeso a Te, ut Hermannum Cel. meis verbis etiam atque etiam salutes.
Zurück zur gesamten Korrespondenz