Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1709.07.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1709.07.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.375-376
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime.

Diu nimis est quod Te nullis litteris lacessivi ut tandem silentium mihi abrumpendum[1] videatur, maxime cum nonnullis quae ad me miseras in Cistula ad Cel. nostrum Vallisnerium directa me tibi habeas obstrictissimum, quanquam beneficium hoc superaccedente infortunio accipere non potuerim, nam mineralia illa et alia curiosa quae eidem sarcinulae inerant concussa atque varie agitata ita dilacerarunt libros ut laudatus Vir mihi testatus sit nullum librorum amplius in statu esse ut mihi tradi posset hancque ob causam quam Tibi eum etiam significasse puto, nihil plane eorum accepi quae mihi destinata erant. Exemplar tamen Vallisnerii Itinerum tuorum Helveticorum Londini excusorum quod naufragium hoc utcunque subterfugit, apud Bibliopegum hisce diebus vidi et tabulas nitidissimas aeri incisas conspexi equidem sed non sine dolore jacturae quam ego passus essem.

Hic nulla nova habentur quae tecum communicari mereantur, nam literae fere silent. Vale Vir Clarissime et amare non desine Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Iac. Hermannum.

Patavii die 6 Iulii 1709.

Cum Cl. Frater tuus Iohannes in postremis suis mihi significarit se iter in Rhetiam meditari paucis post diebus ineundum, atque adeo Tiguro nunc absentem eum existimem hoc epistolium ad Te dirigere volui enixe rogans ut ipsi Reduci id redd[i cu]rare digneris.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "abrunpendum".


Zurück zur gesamten Korrespondenz