Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.11.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1707.11.05
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.351-352
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime

Amice honoratiss.me

Et de felici pariter ex Neocomensi itinere reditu ex animo gratulor, et de exoptato Borussiae Regis negotii successu tanto magis gaudeo quanto magis Neocomensis ac Vallangensis comitatum Reformatae Religioni potius quam Catholicae addicto Principi subjici Helvetiis interest. Iucundum mihi quoque accidit percipere novam post biennium Academiam Neocomi erectum iri ad quam ut Tibi accessus ac Cl. Fratri cum lautissimo stipendio patet maximopere exopto simul et spero Excell.mum Comitem a Metternich insignem tuum Patronum non parum ad esse collaturum. Quaenam nova apud vos habeantur curiosus percipiam. Nunc fere totum tempus in auscultandis Professoribus nostris tero, hac enim ratione invitandi sunt ad par officii genus in inaugurali[1] mea oratione mihi praebendum. Quemadmodum diversae magnitudinis stellae in coelo dantur ita Patavina haec Universitas Professoribus est exornata omnis generis tam sapientibus quam hisce oppositis, inter quos lucus est qui neque Cl. Gulielminum pro genuino Medecinae neque me pro Matheseos Professorem nescio qua phrenesi laborans, agnoscere velit, et qui me eapropter Guilielmi Angliae Regis naturalem filium elicat. Hoc mane alium in Cathedra ineptientem audivi qui Animam in sinistro Cordis ventriculo collocaret, omnemque sapientiam per arterias fluere assereret. Sed Cl. Viri Ramazzini et Vallisnieri egregias plane habuerunt praelectiones, insignes hic Viri una cum Cl. meo Hospite te plur. valere jubent, ipseque Vallisnerius ad te literas dabit statim atque cistulam quam cum meis libris propediem expecto a me acceperit. File icon.gif Quod Newtonum brevi expectes laetus intelligo, nescio autem an Moyvreana et Cheyneana ei conjuncta sint quod pariter ex te resciscam. En inclusam ad Dn. Fratrem epistolam quam ut ei insinuari cures rogo. Vale et me ama porro Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Patavii die 5. 9mbris 1707.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "ingugurali".


Zurück zur gesamten Korrespondenz