Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.11.24)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.11.24
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.297-298
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor honoratiss.me

Nupero die Sabbathi literas ad Clariss. Fratrem Tuum dedi, quibus significare volui Commentarios Academiae Scientiarum brevi hic affuturos esse, quandoquidem Cl. Varignon literis suis certiorem me reddidit, fasciculum septem illos tomos una cum duobus quos pro me petieram complectentem octavo hujus mensis Parisiis Argentoratum dimissum fuisse, adeo ut sperare ausim proximo die Solis illum mihi redditum iri fasciculum. Rogavi quoque Dn. Fratrem ut mihi diceret quonam modo velit ut eos Commentarios ad Te curem an per tabellarium an vero alium modum norit, super quae proximo Tabellarii reditu ejusdem voluntatem expecto. Pro Itinerario Tournefortii ad Varignonium quoque scripsi rerum ne verbuli ejusdem in literis ad me suis meminit neque aliorum adhuc librorum quos pro me pariter petebam: mea forsan epistola intercidit dum ille per duos aut tres menses rure agebat. Doleo me Tibi proin hac in parte inservire non potuisse, si iterum jusseris non deero de novo ad illum pro hoc itinerario scribere ut illud proxima occasione ad me mittat. A Dn.o Stancario ante aliquod tempus literas accepi in quibus miratur annulum circa obscuram lunam in nupera solari Ecclipsi apud nos observata, qui, eo quod lunae diameter apparens multo multo tum major solari extiterit, minime apparere debuisse videtur, unde in suspenso haeret cuinam causae circulus ille rubeus tribui debeat imprimis cum non verosimile videatur aliquam esse Circa ☽am[1] athmosphaeram, ut Mullerus in sua Observatione quam Tua liberalitate me possidere gratus agnosco, innuere vult expresse contra soceri sui Eimmarti sententiam Lunae omnem Aerem abjudicantis. Cum in eo sis ut nova Tua literaria Helvetica continues rogo ut nonnulla sphalmata quae in meas animadversiones super Tschirnhausii regula ducendi perpendiculares irrepsere corrigas ut adjecta schedula ostendit. Hisce Vale et favere perge Celeb.mi Nominis Tui addictiss.mo Hermanno.

Dabam Basileae 24. 9bris 1706.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

tres Celebre Medecin et Membres des Societez

Imperiale et Royale d'Angleterre

à Zurich


Fussnoten

  1. ☽= astronomisches Symbol für den Mond.


Zurück zur gesamten Korrespondenz