Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.09.15)
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.09.15 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.285-286 |
Fussnote |
Vir Celeberr.me Fautor pl. Colende.
Fontenellii opuscula pro Domino Fratre suo jussu ad Te do quae ut ipsi tradere digneris enixe rogo, veniam interim rogans ne bonitatis atque humanitatis erga me Tuae abusui id adscribis quod aliis destinata Tibi inscribere et ad Te curare audeam. Nam quicquid hac in parte egi, id me Cl. Frater certas ob causas Tibique forsan optime notas, me identidem rogavit. Post aliquot septimanas spero pro eodem me Commentariorum Academiae Regiae Scientiarum Tomos septem jam typis expressos accepturum quos ejusdem Consilium secuturus ad Te quoque Tua venia curabo, Dn. Fratri tradendos. Plura addere tempus vetat. Vale et quod facis ama Tuum addictiss.mum Hermannum
Basileae 15 Septembris 1706.
Non recusabis quoque adjectos catalogos Königiani Bibliopolii Cl. Fratri ostendere de quo Te plurium denuo valere optans etiam atque etiam rogo.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz