Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1704.06.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1704.06.04
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.203-204
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime et Experientissime, Fautor et Amice honoratissime.

Diu est ex quo literis Te non compellarim, propter innumera quibus distraheris negotia quibus impedimenta objicere nolui. Verum ex Koenigiano Bibliopolio traditum mihi Tuo Nomine Exemplar Geographiae Woodwardianae moras non potuit non amputare. Quandoquidem ergo pristino Tuo erga me agendi modo ulterius Tibi insistere placuit; bene scilicet de me merendo. Ita et hunc, ut alias, cum gratiarum actione hujus Epistolae Initium facere teneor: facerem id maxima cum alacritate si modo merita, meritis reponere possem: rogo tamen quam humillime ut occasionem promptissimum Tibi inserviendi et gratum animum testandi mihi praebere et suppeditare velis, quod sane maximam mihi allaturum esset voluptatem si mihi unquam contingeret esse adeo felici.

Forsan nescivisti, Cl. Vir, me jam a sat longo tempore accepisse a Tua manu exemplar Woodwardianae Geographiae accuratissime ex anglico sermone in latinum Tua opera translatae; superfluum itaque fuit et secundum exemplar mihi tradi curare pro quo tamen non minus quam pro primo gratias ago summas. Hoc specimen Woodwardi multa nos sperare jubet curiosissima in majore suo opere quod edere intendit: Angli apprime curiosi sunt in explicando diluvio etc. et circa hanc rem Whistonus singularem admodum fovet opinionem, et quomodo excitari potuerit; quod omne Cometae alicui prope terram transeunti ascribit: at quia ejus liber Anglice est scriptus, quem tamen habeo, nondum continuo filo eum legere vacavit ut rationes hujus explicationis exacte capere potuerim: praecipua tamen ex Whistoniano scripto ut et ex Bentleji concionibus de stultitia Atheisimi et Doctoris Nichols Dialogis cum Deistis excerpsit et File icon.gif germanice edidit Detlevus Cluverus in sua Geologia Hamburgi edita. Hisce Vale Vir Excellentissime et me Amare perge. Vale Tuum totum Hermannum

Basileae 4 Iunii 1704.

Ignoscas mihi, Vir Clariss. quod Gregoriana scripta a Te mutuo accepta adeo diu retineam, absentes enim Figuras ex Lectione Libri supplere et describere conabor, ut completum habeas librum; quod quamprimum ego perfecero, cum gratiarum actione Auctorem remittam.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz