Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1704.01.09)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1704.01.09
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.193-194
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo Dno.

Ioh. Iacobo Scheuchzero Phil. et Medicinae

Doctori Experientissimo, Fautori

suo honoratissimo S. P. D.

Iacobus Hermannus.

Accepisti, quantum a Vener. nostro Paravicino audio, animadversiones meas in aliquem Medicinae Mentis locum, egregiis Tuis Novis litterariis Helvetiae inserendas, grates autem maximas imprimis Tibi debeo, pro cura quam in iis correcte edendis Te adhibiturum esse pollicitus es: cumulus Tuorum erga me meritorum quotidie accrescit adeo quidem ut nihil magis in votis habeam quam ut felix illa dies accidat, qua Tanta humanitatis officia se demerendi utcunque offerat occasio, quanquam omnibus ex aequo satisfaciendis me longe imparem agnoscam. Summa cum Voluptate perlegi egregium Tuum Itinerarium Helveticum pro cujus humanissima communicatione gratias ago maximas, ut et, quod intimum meum Amicum Dn. Iacobum Gysium tam insigni laude ornare in eo voluisti. Baculus ille Barometricus quo in[1] dimetiendis altioribus Montibus usus es apprime mihi placet, talemque mihi confici curabo. Nullum sane expeditius instrumentum altimetricum excogitari potuit. Nam quamvis Libellae ope altitudines montium exactius haberi queant, praxis tamen est operosissima, quaeque adeo sine taedio peragi non potest. Tuus autem modus est perfacilis ideoque jucundus, qui in editioribus montibus exactus satis est. Cl. Dn. D. Staehelino ante aliquot tempus Gaudentii Roberti Miscellanea Italica mutuo misisti, cujus indultu et amica communicatione, ea etiam obiter evolvere potui; scire gestio an hujusmodi libri Italici Tiguri venales prostent? Nam Guillielmini Opera mihi comparare studerem aliaque ab Italis edita opera. Et si salva Tua bonitate et patientia licitum sit, Te etiam atque etiam rogatum es pro humanissima communicatione Mensis ni fallor Ianuarii Actorum Lipsiensium Anni proxime elapsis; eum intelligo mensem in quo extare debet G. G. Leibnitii Supplementum ad Quadraturas rationales, et Ioh. Bernoulli quoddam schediasma eandem rem concernens. Quod si forte totus annus jam compactus sit, nihil refert, omne maxima cum gratiarum actione File icon.gif elapso octiduo restituere potero. Id rogo, Cl. Vir, ne vecturam Tu Tabellario solvas quod semel in mei confusionem fecisti, alias mallem potius illo mense carere, quam hujusmodi impensis Tibi taedio esse. Quod reliquum est, opto ut Novus hic Annus cum plurimis aliis felix faustusque Tibi sit, quo Rempublicam eruditissimis Tuis Meditationibus proporro Tibi devincire queas, Nominisque Tui Celebritatem ubique terrarum extendere laudabiliter pergas. Vale Vir Celeberrime meque amare perge. Dabam Basileae die 9 Ianuarii 1704.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht zweimal "in".


Zurück zur gesamten Korrespondenz