Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1713.01.16)
Zur Navigation springen
Zur Suche springen
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padova |
Datum | 1713.01.16 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.397-398 |
Fussnote |
Ioh. Iacobo Scheuchzero
Iacobus Hermannus
S. P. D.
En Tibi duo Exempla novae Institutionum Medicarum Ideae[1] quae Clariss. Morgagnus mihi jam pluribus retro mensibus tradidit ad vos curanda, quae tamen sicurarum occasionum defectu maturius mittere mihi non licuit. Unum eorum exemplum Tibi, Clariss.e Vir, Doctissimoque Fratri Tuo Iohanni[2] alterum ab Autore destinatum est. Post proximi Pachatis festum[3] ego quoque his oris valedicam, Professionem Mathematicam apud Francofurtanos ad Oderam quam Regiae Borussiae Majestatis Clementia mihi destinavit, capessiturus.[4] Cl. Fratrem Tuum a me quaeso saluta et Tu vale meque porro Ama.
Patavii 16 Ian. 1713.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz