Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.03.23)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.03.23 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.339-340 |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Amice honoratissime
En Tibi Mensem Febr. Actorum[1] quem restituo gratias agendo maximas quod eundem mecum Communicare voluisti. Ipse opuscula Cheynaei[2] et Moyvraei[3] ex Communicatione Cl. Bernoullii nostri[4] qui ambo possidet, evolvi jam ante aliquot Menses, ipsumque Newtoni opus latinum de Coloribus[5] quod ab Autore dono acceperat vidi quoque.
Quod Dn. Lavaterus[6] junior in societatem Anglicanam[7] sit receptus mihi relatum puto a Cl. Fratre Tuo[8] quem plurim. salvere jubeo. Apud Konigium[9] nostrum vidi heri Poireti Librum de Eruditione[10] Solida superficiaria et falsa a Wetsteniis[11] denuo recusum quod plus quam quadruplo auctior est prioribus editionibus cum e volumine in 8.vo non nimium spisso excrevevit in duo volumina in quarto satis spissa, quot autem alphabeta ut ajunt, contineat sat certo dicere non possum. Hartsoeckeri[12] etiam habet Conjecturas physicas nuperrime editas et Sereniss. Palatino Electori inscriptas,[13] liber est gallice scriptus per modum Epistolae ad dictum Principem. Plura non habeo quae communicem, quare hic finio Te plur. rogans ut mihi favere haud desinas Celebratissimi Nominis Tui Cultori perpetuo Hermanno
Basileae 23 Martii 1707
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz