Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.10.06)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.10.06 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.291-292 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Celeberrime fautor et Amice honoratiss.me
Nullas a Te accipio literas quin occasionem mihi praebeant de Tua erga me benevolentia Tibi gratias agendi, ultimae imprimis id a me exigunt utpote quibus Professoris Norimbergensis Dn. Mulleri Oratio inauguralis adjuncta[1] et dono mihi missa me ad gratiarum actionem Tibi exsolvendam efficaciter movent, quod paucis[2] hisce lineis ne tempora Tua morer praestare volui, curabo ut si quid novi communicandum habeam ejus Te statim participem faciam. Clariss. Baylii Dictionarium Criticum quatuor,[3] ni fallor, tomis constat, sed talibus ut duo facile una compingi possint, inquiram quanti apud Bibliopolas nostros constet. Nobiliss. Dn. Junium[4] cum oblatione tenuiorum meorum quorum capax sum officiolorum laetus excipiam cum videam Tibi esse amicum et Matheseos gnarum. In aliquibus ex praecedentibus Tuis indicasti plurium egregiarum dissertationum Mathematicarum mentionem fieri in Novis literariis HamburgensibusReferenzfehler: Ungültige Verwendung von <ref>
: Der Parameter „ref“ ohne Namen muss einen Inhalt haben. quarum aliquas ut mihi indicare digneris enixe rogo, ignosce importunitati meae curiositatis cui vellem ut cum otio tantum hac in parte satisfaceres. Rogo itidem ut Clariss. Fratrem[5] meo nomine salutes meque apud ipsum excuses quod non scribam, breve enim specimen quod occasione vacantis sedis Oratoriae exercitii gratia editurus brevi sum[6] omne[7] pene tempus mihi surripit. Vale Vir Celeberrime et ama Nominis Tui Clariss. Cultorem perpetuum Hermannum
Basileae 6. 8bris 1706.
Monsieur Scheuchzer l'Ainé
tres Celebre Docteur en Medecine et des Societez
Imperiale et Royale d'Angleterre
à Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz