Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.11.25)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.11.25 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.257-258 |
Fussnote |
Vir Clarissime et Experientissime
Fautor et Amice pl. colende.
Quamvis a multo jam tempore duos libros Gaudentii viz. Roberti Miscellanea Italica[1] et Gregoriorum scripta[2] a Tua humanitate mutuo acceptos mecum retinuerim, hocque pacto si non verae amicitiae, urbanitatis saltem leges violasse videri possim; nihilo tamen minus, bonitate tua atque humanitate confisus et etiamnunc Te rogare audeo ut, si forte per octiduum eum Actorum Lipsiensium[3] mensem ubi Specimen aliquod insigne a Cl. Ioh. Bernoullio[4] circa Reptorias ut vocat Curvas, extat, puto autem esse Augustum Aut huic vicinum,[5] mihi citra Tuum incommodum commodare posses, id ne facere detrectes; hancque mihi libertatem, non meae curiositati explendae, sed Cel. nostri Bernoulli sumo; qui vehementer eum Mensem actorum cui ingeniosissimum suum Inventum insertum extat, videre gestit, eum praeprimis in finem ut videret numquid menda quaedam ibi irrepsissent; spero nunc, post hanc mei petiti redditam rationem, me facilius importunitatis meae veniam impetraturum; de caetero post quindecim dies Tibi omnia quae Tua sunt non sine maximarum gratiarum actione intemerate exacte remittam. Dn. Bernoulli Professionem mathematicam cui a Proceribus nostris conspirantibus in unum suffragiis praefectus est, elegantissima oratione De Altioris Geometriae nova Analysi ejusque usu et necessitate ad studium physicum,[6] auspicatus est nupere. Cl. noster Iac. Battierius ICtus[7] beato Iac. Bernoulli parentavit nudius tertius, dictaque funebris oratio eique adjuncta Epicedia lucem aspiciet publicam, quibus si Tua addendo celebris viri memoriam celebrare dignaberis universam Bernoullianam domum Tibi devincies. Vacat nunc graeca Professio quam Cl. noster Battierius Medicus excellentissimus Hellenista[8] et Dn. Lud. Frey S. S. M. C. Lingu. orientalium peritissimus[9] Ille speciminis loco edidit Emendationum in Diogenem Laërtium continuationem[10] hic vero a se conscriptam defendet dissertationem De Conjungendo studio Linguarum orientalium cum studio graeco;[11] haec sunt, Vir Clarissime quae Tecum communicanda habui nova. Vale et, quod facis, me ama.
Tuum deditissimum I. Hermannum
Basileae 25 9bris 1705.
Fussnoten
- ↑ Gaudentius, Robertus, Miscellanea Italica, 4 vol., Parma (J. ab Olio u. H. Rosati) 1690-1692.
- ↑ Schriften von James und David Gregory.
- ↑ $Bibliogr.
- ↑ Johann I Bernoulli (1667-1748). Bernoulli, Johann I (1667-1748) BIBB
- ↑ Bernoulli, Johann Op. LXXIV Motus reptorius ejusque insignis usus pro Lineis Curvis, in: AE Augusti 1705, pp. 347-360.
- ↑ Bernoulli, Johann, Ms 339 Oratio Inauguralis. Das Manuskript trägt als Titel wohl von der Hand Nicolaus I Bernoullis die den etwas abweichenden Titel "de Fato novae analyseos et profundioris Geom."
- ↑ ICtus= Juris consultus.
- ↑ Samuel Battier (1667-1747 wurde am 15. Oktober 1705 Professor des Griechischen, kündigte daneben jedoch auch "collegia physico-medica" an. $N Battier, Samuel BIBB
- ↑ Johann Ludwig Frey (1682-1759) wurde in Basel erst 1706/07 Dozent für Katechetik und orientalische Sprachen. $N Frey, Johann Ludwig BIBBB
- ↑ Battier, Samuel, Observationum et emendationum in Diogenis Laërtii libros de vitis philosophorum continuatio : cum notis quibusdam in Iulii Pollucis Onomasticon ... à Samuele Battierio, Ph. & M. D. cum Profess. Gr. Ling. cuius Vicar. munere aliquandiu fungebatur, vacaret, Ad d. 20. Novembr. proposita. Respondente ... Samuele Grynaeo, Ph.St., Basileae (J. J. Battier) 1705.
- ↑ Frey, Johann Ludwig, Dissertatio philologica de coniungendo studio linguarum orientis cum studio Graeco Quam ... Vacante Cathedra Linguae Graecae ad d. 27 Nov. Anno MDCCV publice examinandam offert M. Ioh. Ludovicus Frey S.M.C. ; respondente Ieremia Raillardo Basil., Basileae (J. Brandmüller) 1705.
Zurück zur gesamten Korrespondenz