Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1725.09.05)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burckhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1725.09.05 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.174-175 |
Fussnote | fo.175 ist ein Beiblatt (16,5 x 16) mit einer eigenhändigen Liste der im Brief erwähnten fehlenden Tafeln. |
Viro amplissimo
atque
celeberrimo J. Burchardo Menckenio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Qui has deferunt litteras sunt Filii mei, per urbem vestram si itineris fert ratio transituri, praecipue tui videndi gratia; eunt ambo Petropolim ad exercendum ibi munus Professoris utrique commissum nomine Augustissimae Russorum Imperatricis: Recte judicasti, eventum aliter probaturum quam quod statim a morte Caesaris ominatus fueram, nescio quo metu perculsus; Experior namque nunc multo ardentius urgeri negotium in stabilienda Academia Petropolitana, qua certe re impense gaudeo. Si quid consilii suppeditare poteris quo commode iter prosequi queant, id quidem et mihi et filiis erit gratissimum. Berolinum utique petent ad salutandum Illust.r Comitem de Galowki, inde vero quam viam sint ituri Amicorum suasioni relinquo atque Divino ductui.
Intellexi ex novissimis tuis Litteris, redditam tibi esse transmissam pecuniam, extinctasque adeo rationes nostras cum fine Superioris Anni Actorum et Supplem. Tomo 8 nunc vicissim significo me accepisse fasciculum postremo missum; sed deprehendimus in omnibus quatuor exemplaribus sequentes tabulas deesse, nempe in anno 1724 desunt Tabb. II et III. Item in Supplementorum Tomo 8 tantum extat Tabula I, reliquae deficiunt. Rogamus itaque ut ad supplendos hos defectus prima occasione ad me mittas quatuor cujusque deficientis tabulae exemplaria. Vale.
Dabam Basil. a. d. 5. 7bris 1725.
In Supplementorum Tomo VIII tantum extat tabula I, reliquae quae citantur desunt.
Pag. 483 in Eodem Tomo repetitur solutio alicujus problematis satis prolixa, quae jam extat pag. 234.
In Tomo anni 1724 etiam deficere memini Tabulam cum autem jam non sit ad manus nescio quae illa sit.
In Mensibus anni 1725 extat tantum Tab. I, in Mense Februario nescio an plures adesse debeant.
Desunt: In Tomo 1724 Tabula II, sed adest alia tabula II, credo itaque tabulam secundam (quae deest) nominandam fuisse Tertiam. In 1725 deficiunt Tab. II et IV.
In Supplem. Tomo VIII deest Tab. II et deest quoque III, sed ejus loco inservire potest Tab. I.
Fussnoten
- ↑ Die folgende eigenhändige Liste mit den bereits im Brieftext erwähnten fehlenden Tafeln findet sich auf einem Beiblatt zu diesem Brief.
Zurück zur gesamten Korrespondenz