Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1710.12.20)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Zürich |
Datum | 1710.12.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 50* |
Fussnote |
S. P. D.
Iohannes Scheuchzerus.
Ex itinere meo ante aliquot dies quae Dei gratia est redux, non possum non de novo Tibi Epistolis meis molestus esse; utut tamen pro nunc variorum negotiorum multitudine circumventus nihil te digni communicare possim, nullus tamen deesse volui ut Tibi significem me Amstelaedamo certiorem factum esse Literas Moivraeanas,[1] sed potius Tuas ad Moivraeum jam ante plures septimanas in Angliam ad Ill.rem Newtonum transmissas esse; forsitan jam a Newtono nuncium accepisti quod rite appulerint, quod me certe[2] e magna qua semper excrucior anxietate liberaret; deprecationes illas quas Parisijs ad Te per dignissimum nepotem Tuum Nicolaum Bernoullium exaraveram,[3] denuo repeto, repetamve semper, eo quidem magis quo justiores sunt utpote cum negligentiae meae non ego causa sim. Nunc cum Libris et praecipue Mathematicis, studijsve meis serioribus in gratiam redire quantocyus cogito, praeprimis cum studia Mathematica ut nosti apud nos vel maxime exosa, nunc resurgere incipiant, debitusque ijsdem nitor Tigurinis nostris conspicuus fieri incipiat. Eorum successum Tibi optimo Fautori meo de tempore in tempus communicare audebo. Quomodo placet Fratris Praelectio inauguralis?[4] an sub praelo sudat? His autem Vale et mihi porro favere ne desinas.
Dabam festinantissimo calamo Tiguri d. 20. Xbris 1710.
Salvere jube Amicissimum mihi nepotem Tuum,[5] proximum eum per Literas Salutabo ipsemet,[6] eumque rogabo ut mihi transmittat Dissertationem suam,[7] quam Ill.ri Venetorum apud nos Legato[8] donavi.
Fussnoten
- ↑ Johann I Bernoulli an Abraham de Moivre von 1710.04.09.
- ↑ Im Manuskript steht "cete".
- ↑ Gemeint ist Scheuchzers Entschuldigung in seinem Brief von 1710.09.12.
- ↑ Scheuchzer, Johann Jakob, Praelectio de matheseos usu in theologia ..., Tiguri [Zürich] (Chr. Hardmeyer) 1711.
- ↑ Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
- ↑ Johannes Scheuchzer an Nicolaus I Bernoulli von 1711.01.04.
- ↑ Bernoulli, Nicolaus I, Dissertatio Inauguralis Mathematico-Juridica de Usu Artis Conjectandi in Jure, Quam Divina Juvante Gratia Auctoritate et Jussu Magnifici et Amplissimi JCtorum Ordinis in Academia Patria pro Gradu Doctoratus in Utroque Jure legitime consequendo ad Diem 14 Junii A.C. MDCCIX L. H. Q. S. publice defendet M. Nicolaus Bernoulli, Basiliensis, Basileae (J. C. von Mechel) 1709.
- ↑ Evtl. Francesco Savioni, venezianischer Resident in Zürich von 1711 bis 1714.
Zurück zur gesamten Korrespondenz