Bernoulli, Johann I an Thümmig, Ludwig Philipp (1724.04.05)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Thümmig, Ludwig Philipp, 1697-1728 |
Ort | Basel |
Datum | 1724.04.05 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.172r/v |
Fussnote | Der Briefentwurf findet sich nach dem Brief von Joh. I B. an Johann Burckhard Mencke vom April 1724 auf dem gleichen Blatt. |
Viro Pereximio atque Clarissimo
Ludov. Phil. Thummigio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Annus fere est Vir Clarissime, ex quo accepi Litteras Tuas humanissimas cum adjuncto munere Tentaminum Tuorum physicorum.[2] Ingratus essem, fateor, si respondere tam diu distulissem ex quadam supina negligentia vel socordia; Sed velim Tibi persuadeas, aliam non fuisse silentii causam, quam quod minus frequens occasio mittendi litteras ex regione nostra in Germaniam se offerat, nisi Cursoribus publicis uti velimus, id quod literas tum scribentibus tum accipientibus incommodum parit. Haud igitur aegre feres Vir Excell. quod nunc demum officii mei partes adimpleam atque serum gratiarum actionem prolixae in Te meae voluntatis testificatione tanto uberius compensem. Pergratum est videre, Te tam graviter premere vestigia communis nostri Amici Wolfii, dum subinde eruditis Tuis scriptis rem literariam auges; quo fiet ut aliquando reparari queat jactura quam fecit Academia vestra discessu incomparabilis illius Viri.[3] Qui etiamsi causam non habeat, cur se poeniteat, stationem Halensem commutasse cum Marpurgensi, minus lautam cum lautiore, non tamen intermittet, spero, quia injuriam sibi ab inimicis illatam atque persecutorum suorum technas et dolos publica apologia sit ulturus. Tu interim vale et ab ejusmodi hominum insidiis Tibi cave.
Dabam Basileae a. d. 5. April. 1724.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz