Bernoulli, Johann I an Bilfinger, Georg Bernhard (1723.09.24)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750 |
Ort | Basel |
Datum | 1723.09.24 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Viro Clarissimo atque Acutissimo
Georgio Bernhardo Bulffingero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Quas ad Te nuper dedi litteras cum acclusis ad Cl. Menkenium spero Tibi recte traditas.[1] Hasce nunc paucas scribo lineas ut comitentur praesentem schedam, ante aliquot dies Parisiis ad me missam:[2] Videbis proponi duas quaestiones promissis Solutoribus praemiis satis lautis;[3] Postquam legeris, rogo ut schedam sine mora transmittas ad Cl. Wolfium, quo satisfiat Parisiensibus qui petierunt ut ei, me curante, res innotesceret. Materia pro primo problemate foecunda quidem sed tam trita est, ut vix aliquid novi de ea dici queat, quod non dictum sit dudum. Fortassis tamen ex Dynamica Leibnitii nonnihil in usum faciens peti posset. Vellem ut ei Te applicares, imo et praemium reportares; Germani saltem id curare deberent omni studio, ne eo potiantur Angli qui jam nimis triumphant et elatis cristis nostros despiciunt. Vale Vir Clariss. et me amare perge.
Dabam Basileae a. d. XXIV. Sept. 1723.
A Monsieur
Monsieur Bulffinguer
Professeur extraordinaire
en Philosophie et tres Excel-
lent Mathematicien etc.
à
Tubingue
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz