Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1725.01.12)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | [s.l.] |
Datum | 1725.01.12 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.22* |
Fussnote | Siegelspuren |
Dn. Joanni Bernoullio,
Sal. et off.
G. B. Bülffinger.
Iterum atque iterum Te compellare necessum est. Praesentes a Cel. Wolfio heri acceptas prima hac occasione transmitto.[1] Urget ille declarationem consensus mei ad Illustriss. Dn. Legatum mittendam; credo, quoniam et ipse urgetur ab Russis. Moram fecit negotio, quod Serenissimus Noster nonnisi praevia consultatione in Consilio et Ecclesiastico, et Secretiori decernere voluit. Consistorii Ecclesiastici sententiam hodie intellexi, qua statuunt, nisi serenissimus conditiones Russicis similes mihi offerre velit Ipse, non posse negari facultatem discedendi.
Certo mihi persuadeo, primum non fore, scio enim, quam id difficile sit. Non itaque dubito, me consensurum Russis vocantibus. Facilius id erit multo, si de Eruditiss. Filio Tuo similia audiero. Itaque, si id futuru[m] est, quaeso Te, ut me id nescire non patiaris. Etsi absens fuero, curabo in antecessum, ut ea de caussa literae non retardentur, si quas mihi concredere constitueris. Sin moram tridui, quae semper necessaria est (cum literae vestrae serius adveniant, quam Cursores Francofurtum abeant) evitare velis: mihi saltem eam notitiam non denegabis. Vale.
Dab. d. 12. Jan. 1725.
Monsieur, Jean Bernoulli,
Grand Mathematicien, Professeur ordinaire,
et Membre des Societés Royales de Paris,
de Londres, et de Berlin etc.
à
Bâle.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz