Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1724.07.26)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 1. April 2015, 10:04 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort [s.l.]
Datum 1724.07.26
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.17*
Fussnote Siegel



File icon.gif Magnifico Viro,

Domino Joanni Bernoullio,

Sal. et off.

Georgius Bernhardus Bulffinger.

Urget me hora, qua dimittendae sunt litterae: igitur, quae ad humanissimas Tuas debeo responsa, liceat in proximas differre. Wolfianam epistolam[1] nolui ad Te dimittere, nisi cum gratiarum actione multiplici, pro eo favore, quem demonstrasti prolixa fati dissertationis Tuae enarratione,[2] maxime, quod, ubi primum licuerit animum ad istas curas transferre, ipsius quoque communicationem faventissimam abs Te expectare liceat. Faxo, ut non diu absit domo, si rogatus eam transmittere dignatus fueris: rogabo autem id beneficii, cum a quotidianis otium fuerit. Confido plana abs Te reddita esse, quaecunque hic dubia occurrunt aut difficilia. Neque moror, quod Galli nondum plene assentiantur. Oportet validas esse rationes, quibus praejudicium inveteratum eousque subruisti, ut incipiant veritati cedere, qui renitebantur. Commentariorum Trivultinorum copia mihi in praesens non est; curabo, ut describantur, quae ad Te pertinent. Argumentum ut memoria succurrit, hoc est: Si Cyclois est Curvarum omnium brachystochrona: est isoperimetricarum quoque; contradictionem igitur solutiones involvunt, si olim Cyclois prodiit generaliter, et specialiter nunc alia. Miror, non attendisse Virum, quod ea curvae longitudo dari possit, quae Cycloidi (brachystochronae omnium indefinite Curvarum) non conveniat, sed eandem aut excedat aut ab eadem deficiat.

Wolfiana, credo, Te ab ipso intelligere. Urgetur undique scriptiunculis adversariorum. Quales illi Heroes sint, ex eo colliges, quod novissime successor Wolfii Langius defenderit, horologia non agitari a motore externo, sed interno. etc. Vale, Vir Maxime, atque inter Cultores Tuos etiam mihi fave.

26. Jul. 1724.

File icon.gif A Monsieur,

Monsieur, Jean Ber-

noulli, tres Excellent Mathematicien,

Professeur Ordinaire, et Membre des

Societés Royales de Paris, Londres,

et Berlin etc.

à

Bâle.


Fussnoten

  1. Christian Wolff an Joh. I B., 1724 07 20, UB Basel, L I a 671, Nr.25{*}
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz