Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1724.06.22)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | [s.l.] |
Datum | 1724.06.22 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.16* |
Fussnote |
Domino
Joanni Bernoullio,
sal. et off.
Georgius Bernhardus Bulffinger.
Fecisti pro amore Tuo, quod benevole curasti mentionem in Novellis Tigurinis fieri eorum, quae nuper admonui: Eo nomine gratias et Tibi et Cel. Scheuchzero maximas ago; peto etiam officiosissime, ut meam illi observantiam prolixissimo affectu plenam et perennem testeris. Diu est, quod Virum non minus Eruditum, quam utilem et laboriosum, tacitus colui: si quid in me facultatis foret, quo officia illi mea approbare valerem, beneficii loco esset, intelligere voluntatem Viri, et ad explenda eius desideria aspirare. Ad Cel. Wolfium transmisi illico, quae communicaveras: Neque novi, cur nondum responderit; nisi ideo tardet responsum, ut de sua, quam parat, ad Cel. Hoffmannum Epistola Publica[1] aliquid simul indicare possit. Obruitur paene chartis adversariorum Vir optimus. Joachimus Langius edidit integrum Volumen[2] (an Plaustrum?)[3] calumniarum. Imputat Wolfio, quicquid in buccam venit: idemque contra expressissima Metaphysicae verba, contra nexum Systematis, contra repetitas protestationes etc. Est etiam qui scriptum edidit,[4] die Eröfnete Eleatische Gräber,[5] ubi ridiculis argumentis tuetur; Ex philosophia Eleatica desumta esse philosophemata Leibnitii et Wolfii; arcem caussae hanc esse, quod spiritus non possit agere in corpus, propter ipsam spiritus naturam, adeoque nec Deus[6] id possit ex hac philosophia: Contra Harmoniam praestabilitam urget sophismata dudum displosa, et vel in mea Commentatiuncula[7] jam tum soluta.
Straehlerus alteram partem suarum Annotationum edidit,[8] meris plenam vitilitigationibus, ubi id ipsum, quod manifestissimis indiciis ex Wolfii Metaphysica didicit, captatis ex aliquo forte verbulo occasionibus in ipsum studet intorquere. Si operae pretium existimes, neque inter vestros occurrant isti libelli, specialius eorum merita enarrabo admonitus.
De Parisinis Cognitoribus ita judico. Noluisse illos sua praemii Collatione Leibnitianas approbare sententias de aestimatione Virium; saltim suspicor, eum facto colorem induci ad amoliendam invidiam. Num forte Louvillius fuit inter Judices? de quo nuper monui, refutare ipsum in Comm. Trivultinis sententiam Tuam, ut haeresin mathematicam, etsi Tuum nomen (honoris opinor et cultus gratia) non compareat, sed solus nominetur cum Leibnitio Wolfius. An Fontenellius intercessit judicio? namque et is Cartesium sequitur. Eum vero Virum puto superiorem esse his artibus dicam, an fraudibus? Neque eum in Te, neque in veritatem existimo esse injurium. An ex Praestabilitione Politica adjudicari praemium debuit? etc.
Unum anxie opto, ut ne publico negetur copia dissertationis Tuae. Nisi eam Parisienses excudant: vellem, ut id alibi curares, aut permitteres. Num fieri non potest, ut Parisini illam adjungant alteri, qui praemium tulit; addito suo de hac dissertatione testimonio, et judicii sui caussis; ita arbitror futurum, ut apud intelligentes debita dissertationi Tuae et Tibi praerogativa non decedat, neque malevoli ansam colorandis detractionibus suis aliquam obtineant. Saltim illud flagito officiosissime, ut, si publice dissertationem edi non contingat (quod tamen impense precor, ne committas, certus, eam non posse non esse utilissimam tuendae et propagandae veritati) meis sumtibus describi illius exemplum, et ad me transmitti, cures non gravatim. Erit id, si quicquam potest, acceptisimum mihi, et jucundissimum: Confido enim, me plurima hic nova, et Te digna, id est, optima reperturum.
Vale, Vir Maxime, et Tuum erga me Amorem fove perpetim.
Dab. d. 22. Junii MDCCXXIV.
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
- ↑ Die Klammern wurden hier ergänzt.
- ↑ Es ist nicht Lange, der diese Schrift verfasst hat, sondern Johann Gottfried Walther.
- ↑ Walther, Johann Gottfried, Joh. Gottfr. Walthers eröffnete Eleatische Gräber, oder Gründliche Untersuchung der Leibnitzischen und Wolffischen Gründe der Welt-Weißheit, 2. Aufl., Magdeburg u. Leipzig (Seidel) 1724. Am Rand des Manuskripts findet sich der Eintrag "M. Walther".
- ↑ Im Manuskript steht "Deum".
- ↑ [Text folgt]
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz