Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1723.03.13)

Aus Bernoulli Wiki
Version vom 13. Juli 2010, 06:43 Uhr von Maintenance script (Diskussion) (Importing text file)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burckhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1723.03.13
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.168-169r
Fussnote



File icon keinbild.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joh. Burchardo Menkenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Statim atque acceperam Litteras Tuas d. 2. febr. scriptas, numeravi Cl. nostro Iselio sex illos florenos a Cl. Cortio ipsi debitos; hanc summulam una cum altero illo modico, quod Scheuchzero pro transmissis Tibi Novis litterariis Helveticis[1] persolvi jam propemodum compensatam puto per Acta, quae hactenus accepi nondum soluta, si praesertim quae ad annum superiorem nobis adhuc desunt suppleveris, quod vero ex abundanti promittis exempla nimirum Indicis gener. quarti decennii ad complendam imo superandam compensationem, id sane beneficii loco habebo. Poterimus itaque novam rationum tabulam cum hoc anno inchoare, mittesque in posterum ut nuper jam rogavi quatuor exemplaria eorum, quae ab initio hujus anni prodierunt et prodibunt, excepto tamen indice quarti decennii, cujus tria tantum exempla sunt mittenda. Interim si qua pecunia File icon keinbild.gif in his oris solvenda opus habebis, rogo ut libere jubeas, nec est quod haesites etiamsi transcenderet [a]d quod petis id quod tunc Tibi deberem; aegre profecto tuli videns Te adeo scrupulosum atque de facilitate mea subdubitantem. Invenies ad nutum crumenam meam semper apertam, utere ea, quandocunque libuerit nec sis sollicitus de restitutione vel compensatione quandoquidem perinde mihi erit quocunque modo vel tempore illa fiat.

Gratias ago quod bina schediasmata nuper transmissa[2] citra moram inserueris Actis vestris, si quid responsi ab Anonymo meo provocatore prodibit, rogo ut ejus me mature certiorem reddas. Octiduo antequam ea ad Te mitterem, scripsi ad eum litteras,[3] quas direxi ut imperabat ad Guilielmum Innys Bibliopolam Londinensem, quibus significavi me ipsius novae provocationi satisfecisse, quod mox essem ostensurus in Actis sed occultis symbolis; Monui itaque ut aperiat suum logogriphum, addito promisso me tum quoque anagrammatis mei sensum revelaturum. File icon keinbild.gif At in hunc diem nihil rescripsit; sperabat forsan thrasonismis[4] suis terrorem mihi incutere, nunc vero praestitisse me audiens cujus se compotem simulabat (sed haud dubie praeter rei veritatem) caussam suam deserit, quod tuto facere potest, nam cum nomen ejus lateat, evadentem persequi nequeo. Interea si nihil aliud, hoc saltem commodi inde mihi nascetur, ut invidorum Anglorum dolos patefaciam et eorum provocationes posthac citra existimationis meae detrimentum etiam tacendo retundere possim. Vale.

Dabam Basileae a. d. XIII. Mart. 1723.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. Im Manuskript steht "trhrasonismis"


Zurück zur gesamten Korrespondenz