Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1723.01.06)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burckhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1723.01.06 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.166-167 |
Fussnote | Am Briefkopf eigenhändiges P.S. |
Viro Celeberrimo
Joh. Burchardo Menckenio
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Acceperit, spero, Lindinnerus quas ad me pro ipso misisti litteras; Alteras a Cortio vestro ad nostrum Iselium datas huic eodem die, quo acceperam, tradidi; is mihi dixit se strenuam navare operam, ut Cortiano desiderio satisfaciat, seque partitis vicibus missurum collationes, nunc vero intelligo partem aliquam jam missam esse. Quandoquidem Cl. Iselius hoc quod non parum est laboris, mei de causa, in se generose sumserit, hoc petere audeo ut in Editione Sallustii, quam Cl. Cortius meditatur, nominis Iseliani decentem mentionem faciat. Caeterum non est quod moneam de sumtibus quibusdam in amanuensem, in litteras etc. erogatis; Nihil quidem repetet Iselius pro ea qua est civilitate, ideoque Cortius faciet quod consultum esse statuerit.
Quod observatum dicis in novis litterariis Tigurinis num. 8, homines quosdam insidiari Novis vernaculis, eaque recudendi consilium cepisse, de eo nihil mihi constat;[1] Si quis ex nostratibus tale quid moliretur, idque ad notitiam meam veniret, persuasum habeas me omnia tentaturum, ut eum sordido et iniquo lucro inhiantem à proposito deterrerem. Sunt forsan apud Tigurinos qui quod vereris in animo volvunt, in hos vero Scheuchzerus animadvertere posset.
Non recte retulit Cl. Wolffius me Tibi succensere scribens; conquestus tantum sum Te placidi oculi videre posse, quomodo Angli Mathematici in Transactionibus suis Germanum nomen, nefandum in modum, proscindant, nosque calumniis et injuriis graviter onerent, Te vero scrupulosum esse in admittendis nostris responsionibus. Nunc quidem regeris non opus esse aculeis et satyris ad tuendam Germaniae gloriam; at vero iis quandoque opus est; si nimirum cum pertinacibus adversariis rem habemus qui nullis etiam gravissimis rationibus sine sale prolatis auscultant ... "Ridiculum acri fortius et melius magnas quandoque secat res".[2] Non memini me vel alios qui pro me scripserunt nimium scommatibus indulsisse, nisi fortasse loqui velis de mei apologia a Burcardo conscripta contra invectivam Taylori;[3] fateor eam continere aliquid salis acrioris imo et aculeos, sed si perpendere velles, quam atroci libello quam indignis modis me tractaverit Taylorus, fatereris spero vicissim, multum abesse, quin Aggressori meo responsum sit pari acerbitate; Burcardus sane id tantum curavit ut veritatem ridendo diceret et sine bile antagonistae iras retunderet, quod utique haud fecit sine optato effectu. Nam nihil habuit Taylorus quod replicaret, nisi futile argumentum quod nuper in Actis vidi,[4] quo plagium aliquod sibi impactum a se amoliri conatur, ad caetera sibi pariter objecta prorsus tacendo. Hic itaque venit Burcardi instantia ad exceptiunculas Taylorianas, videbis eam scriptam esse eo quo praescribis modo, nempe modeste et serio; rogo itaque ut quantocyus in Actis prodeat, aequum enim est, ut qui primus fuit laesus, ultimum defensionis locum habeat.
Ex adjecto schediasmate meo, quod etiam propediem in lucem emitti desidero,[5] videbis Anonymum illum Anglum qui me provocaverat ad datam meam responsionem nondum acquiescere, sed proposita mihi alia quaestione, cujus solutioni me imparem credit, me denuo in scenam pellicere.[6] Solutionem suam transmisit sub fictis notis, ego meam hic exhibeo similiter logogripho involutam,[7] putat ille suam esse simplicissimam, sunt vero indicia quae meam simpliciorem fore persuadent, unde qui de me apud gentem suam in animo suo jam triumphat, fortassis versa facie nobis triumphandi copiam dabit; sed ante omnia necesse est, ut ejus nomen extorqueam.
Miror quod dicis, saepe queri Lectores, nimium spatii concedi Mathematicis, quae non intelligant; dolerem sane, si damnum inde Tibi resultaret; sed vice versa asseverare audeo, quod ex quorundam litteris mihi constat, in Gallia, Anglia et Italia Acta vestra studiosius legi, eorumque adeo frequentiores dari emtores postquam in iis Mathematica iterum reviviscere vident, quae antea per plures annos satis neglecta jacebant; ita ut si unus sit qui nostra fastidit, forte decem alii ea tanto avidius appetant: interim si aliter sentis, in posterum parcior ero in communicandis meis scriptis, nollem enim Tibi damnosus videri.
Accepi nuper fasciculum transmissum Actorum, in quo inveni tria exemplaria quinque mensium, scilicet ad octob. inclusive una cum Supplem. T. VIII, sect. 2 accepta protinus notavi in rationibus meis, quae cum aliis jam acceptis et accipiendis, ubi justam summam effecerint parata pecunia Tibi persolvi curabo. Accedit nunc alius amicus, qui Acta vestra etiam desiderat, quae ab hujus anni initio imposterum prodibunt. Mittes itaque posthac singulorum exemplaria quatuor exceptis duobus postremis mensibus anni praeteriti, qui in triplo tantum sunt mittendi. Jubes ut indicem aliquem, cui Francofurti Acta mittenda tuto credas; at enim jam indicavi Brandmullerum nostrum, qui semestratim frequentat nundinas Francofurtenses et cui ea tradi possunt ad me porro huc deferenda. Hoc modo singulis semestribus suppeteret mittendi occasio. Quod si ita visum fuerit dabis D.o Gledischio aliive Bibliopolae Lipsiensi, qui eas nundinas adire solet in commissis, ut pro Te recipiat a Brandmullero pecuniam in solutionem debiti. Quod superest, novum hunc annum Tibi auspicatissimum voveo eumque et cum pluribus aliis secuturis omni bonorum genere cumulet Deus O. M. Vale.
Dabam Basil. a. d. 6 jan. 1723.
P. S. Hisce acclusas ad Cl. Leichnerum rogo ut Erfurtum expedias. Vir ille doctus ut videtur Mathematicus me per litteras humanissime compellavit significans se aliquid singulare invenisse circa catenarias, quas vocat, horizontales, quod cum publico communicari mereatur;[8] quare me rogat, ut abs Te impetrem veniam schediasma aliquod ad acta mittendi; quam Te haud difficulter daturum, in responsione hac mea spem facio.
P. P. S. S. [9] In Actis novissimi Septemb. reperio recensionem Sectionis II Tomi III Exercitat. subsecivarum et in ea aliquid de Trajectoriis Auctore Cl. Hermanno;[10] optarem ut istam Sectionem Actis proxime mihi mittendis adjiceres. His iam scriptis nuncium accipio ex Gallia de obitu Cl. Varignonii Geometrae peritissimi, qui 23. Decemb. in Cubili suo repertus est mortuus. Amisi in eo Amicum singularem cum quo per 30 annos commercium litterarium habui.[11]
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz