Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1720.06.29)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Tübingen |
Datum | 1720.06.29 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 653, Nr.5* |
Fussnote | Siegel |
Vir Magnifice,
et
Mathematicorum Princeps.
Nuntiatum est mihi ab Amico Hala Saxonum, editores Bibliothecae novae ad Tuam Magnificentiam dedisse Litteras, iis demum aliquod exemplum iconis Tuae adjunxisse, ut quam fieri possit proxime ex Te intelligant, quid vel probes, vel mutari velis. Nunc ut facilius ista cum prototypo suo componi possit, illam quoque ad Te remittendam esse existimarunt, nihil magis jam in votis habentes, quam ut cum Tuae voluntatis significatione simul illud Tuorum in rem Litterariam meritorum breve Compendium obtinere possint; Promittunt enim id typis illico descriptum iri, quale nacti fuerint, neque verentur, ut aliqua inde molestia creari Tibi possit a maleferiatis Tuae Virtutis osoribus, quoniam ipsorum periculo scribitur, quicquid in Bibliotheca proponitur. Jllas autem contumelias, quas ex Transactonibus transsumtas Bibliothecae Anglicanae inseruit ejusdem novus Compilator,[1] non putem melius retundi posse, quam si inventorum Tuorum memoria a quamplurimis conservetur, et eorum monumenta quam primum erigantur; quod enim in Actis fieri solet, id nimis serum est, atque ut Tui ratione quam maxime sero fiat, id omnibus votis Deum precor. Quod eam methodum mecum communicaveris, qua Theoremata Analytica Actis inserta inveneras,[2] pro eo infinitas Tibi gratias ago. Cetera ad Exc. Wolfium misi, neque dubito, quin typis exscripta sint, etsi nondum ad nos pervenerint. Doctiss. Filii Tui Commentationem de Trajectoriis[3] nuper apud amicum vidi, optoque ut ea Tibi felicitas diuturna sit, qua videas in Te et Tuis consistere fastigium artis et scientiarum. Meam tenuitatem Tuo favori enixissime commendo,
Bernoulliani Nominis ante omnes Cultor deditissimus M. Georg Bernh. Bülffinger.
Tubingae d. 29 Jun. 1720.
A Monsieur,
Monsieur, Bernoulli, Grand Mathematicien et membre
des Societés Royales de Paris, de Londres,
et de Berlin etc.
a Bâle.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz