Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1708.12.09)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Zürich |
Datum | 1708.12.09 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 25* |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime.
Diu equidem non respondi ad gratissimas Tuas ultimas,[1] id quoniam persuasus eram quacunque Septimana oretenus responsionem adferre, quod equidem partim propter violentam diarrhoeam, partim propter alia negotia fieri haud potuit,[2] disponam tamen res meas ut quamproxime ad vos proficisci possim. Contentus equidem sum pro oblatione propriae mensae [...] ut et quoad solutionem unius ducati hebdomadatim sed equidem non novi pecuniam institutioni absumendam, probe gnariis, si condigne pro tanta benevolentia quam mihi obtulisti jam dudum solvere vellem, res meae angustae non sufficerent. Interim jam pro rato habeo dehinc ad vos migrandi. His autem Vale et favere perge Celeberrimi Nominis Tui Cultori devoto Johanni Scheuchzero D.ri
Raptissime Tiguri d. 9. Xbris 1708.
Fussnoten
- ↑ Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1708.11.21.
- ↑ Dieses Komma wurde ergänzt.
Zurück zur gesamten Korrespondenz