Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1723.04.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1723.04.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.22*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joanni Bernoullio

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Scripsi ad Cl. Eckardum, qui post fata Leibnitii munere Historiographi in aula Hannoverana fungitur, et schedas Viri summi penes se habet, ut tuas ad ipsum olim scriptas litteras extraderet, aut saltem apographa communicaret: verum responsum non tuli. De eo tamen cogitabo, num alia ratione desiderio Tuo, Vir Celeberrime, satisfieri possit. Etenim cum et Cel. Varignonius e vita discesserit, nil sane impedit, quo minus integrum commercium epistolicum Tuum in publicum emittatur: id quod etiam a Te optime fieri potest, immo melius quam ab alio post Tua, quae serius contingant! fata, cum subinde notulis adspersis lucem uberiorem nonnullis affundere possis. Ut ipsemet ad Commercium epistolicum Anglorum[1] distincte respondeas, nec mihi consultum videtur ob rationes quam plurimas, tum etiam ob moram, quae convitiandi ansam praeberet adversariis. Par tamen esse videtur, ut hoc munere fungatur aliquis Doctor Academicus, File icon.gif etsi junior, ne mora sit detrimento. Putarem ego, Cl. Bülffingerum labori parem esse, praesertim si ei communicares, quae a Te annotata sunt et quia vobis vicinus commentationem censurae Tuae submittere valet, antequam prodeat.[2] Profecto et ego nuper cum cura evolvi primum illustris Newtoni Tractatulum de Quadraturis,[3] sed non vidi, quod elementa figurarum per calculum differentialem eruat nec per calculum integralem integret, sed longe alia via incedat. Amicus quidam[4] ex Gallia ad me scripsit, Varignonium et Newtonum fuisse amicos intimos, ita ut ille hujus imaginem e collo suspensam gestaverit. Pervenit ad me Crusae Commentarius in Analysin infinite parvorum,[5] in cujus praefatione multus in eo est, ut obscuritatis accuset Hospitalium. Obiter librum evolvi; sed non vidi, quid egregii ab eo praestitum sit. In leviculis prolixus videtur; in iis vero, quae illustrari merebantur, industria ejus desideratur. En Tomum experimentorum tertium[6] et Physicam experimentis ac observationibus superstructam[7]. Intra limites me continui, quos finis lectionum academicarum praefixit: quae etiam ratio est, ut libros iisdem dicatos Germanico idiomate ediderim, etsi hoc ipso obtinui, ut homines File icon.gif a studiis alieni ac linguae Latinae ignari philosophiae operam dent. Applausus, quo Philosophia mea excipitur, collegarum invidiam mihi suscitavit, Theologorum praesertim nostrorum illiteratorum, quibus ignorantia sancta habetur. Usi sunt opera homuncionis[8] ingratissimi ad me tanquam atheum diffamandum, applaudentibus cum Thomasio Collegis aliis, quibus mea, tam abjecta videntur, ut eadem a quovis Gymnasiasta cum applausu refutari posse in publico consessu asseverare non erubuerint et partes scurrae defendendas amplexi fuerint: sed re ad aulam delata Rex severitate usus libidinem compescuit. Haec scribo, ut intelligas, quid sibi schedae adjectae[9] velint hanc controversiam attingentes et quorsum tendant quaedam in praefatione ad Physicam[10] dicta. Ego huc usque rationibus contentus a verbis durioribus abstinui: enimvero non inane dictum reperio, duro nodo durum esse quaerendum cuneum. Sunt, qui, cum ipsimet omnem humanitatis naturam exuerint, humanitatem alterius per impotentiam interpretentur, etsi ultra humanitatis sortem singulari quadam gratia evecti sibi videantur. Scopus, quem mihi proposui, haud quaquam alius est, quam ut Philosophiam certiorem et ad vitam facultatesque, quas vocant, superiores seu opificia (quae ego vocare soleo) litteraria utilem reddam. File icon.gif Nec, nisi me omnia fallunt, ab eo aberro et metam propius feriam, ubi Romano habitu indutam Philosophiam sistam: id quod proxime fiet, ubi alteram Physices partem[11] causas rerum finales explicaturam absolvero. Russorum Monarcha Academiam Scientiarum Petropoli condere et studiis praesertim mathematicis ac physicis in imperio suo sedem figere constituit meque Praesidem et moderatorem flagitat, amplissimis constitutis stipendiis: sed nemo amicorum suadet, ut conditionem quamvis lautissimam acceptem. Cumque solus huic instituto non sufficiam, neutiquam video, ubinam sint viri docti, quorum ea in re opera mihi uti liceat: dulce unicuique natale solum, regionem incultam horrent. Vale.

Dabam Halae Saxonum d. 20 April. 1723.

P. S. Cel. Hermannus promisit, se proxime ad Te litteras daturum: quod interea temporis factum esse puto.


Fussnoten

  1. Commercium epistolicum D. Johannis Collins, et aliorum De analysi promota, jussu Societatis regiae in lucem editum. Londini. Typis Pearsonianis, 1712
  2. Johann I Bernoulli teilt Bilfinger in seinem Brief von 1723 08 14 diesen Rat Wolffs mit einem Zitat aus diesem Brief mit. Bilfinger sagt Bernoulli im Brief von 1723 10 15 zu, die Aufgabe einer Antwort an die Engländer zu übernehmen. Johannn I Bernoulli sendet ihm dann das Quellenmaterial mit dem Brief von 1723 12 11 zu.
  3. Newton, Isaac, Tractatus de Quadratura curvarum, in:
  4. [Text folgt]
  5. Crousaz, Jean Pierre, Commentaire sur l'analyse des infinimens petits, Paris 1721
  6. Wolff, Christian, Allerhand nützliche Versuche, dadurch zu genauer Erkäntnis der Natur und Kunst der Weg gebähnet wird Verfasser/Urheber denen Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet von Christian Wolff, Th. 3, Halle (Renger) 1723
  7. Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Wirkungen der Natur, Halle 1723
  8. Lange?
  9. Wolff, Christian, Christian Wolffens ... Sicheres Mittel Wieder Ungegruendete Verleumdungen, Wie Denselben am besten Abzuhelffen, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1723, 14 Seiten (überprüfen)
  10. Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Absichten der natürlichen Dinge, Halle 1723, Vorwort
  11. Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Absichten der natürlichen Dinge, Halle 1723


Zurück zur gesamten Korrespondenz