Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1714.01.01)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Halle |
Datum | 1714.01.01 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.8* |
Fussnote | Beigelegt war ein Blatt von Leibniz |
Viro celeberrimo atque Amplissimo,
Dno Johanni Bernoullio,
apud Basileenses
Mathematum P. P. O.
S. P. D.
Christianus Wolfius. P. P.
En Tomum primum Elementorum Matheseos Universae,[1] diu quidem promissum, sed quem citius mittere haud potui, quia integer paucas demum ante hebdomades praelum evasit. Equidem non audet in conspectum tuum prodire; forte tamen non prorsus indignus judicabitur, qui in conspectuum prodeat tuorum Auditorum. Alterum Tomum[2] ante nundinas Lipsienses autumnales vix addere licebit: hactenus enim nonnisi quinta ejus pars typis descripta. Adjeci aliquot schedas, quas jussu Leibnitii imprimi curavi ab ipso Vienna reduce inter amicos distribuendas;[3] sed cum adventus retardetur, immo vix rediturus credatur, non ingratum eidem erit, si tua opera ad Mathematicos exteros, cum quibus Tibi commercium est pervenire poterunt. Fama quidem accepi, Te tuum de hac lite judicium cum publico communicaturum, magnum utique pondus habiturum apud omnes; enimvero quantum ei sit tribuendum ignoro. Rem tamen genti nostrae gratam faceres, si inventum tam praeclarum, quale est calculus differentialis eidem vindicares, Tibique ipsi gloriosam, cum multa ad id amplificandum contuleris, quae non minus surripiunt alienorum usurpatores[.] Vale, Vir Amplissime, porroque fave. Deus Te per annor[um ad]huc plurimos salvum ac in columem servet: quod [animo] sincero voveo ipsis Calendis Januarii Anni MDCCXIV. Halae Saxonum.
P. S. Autor schedae adjectae[4] est ipse Illustris Leibnitius.
Fussnoten
- ↑ Wolff, Christian, Elementa matheseos universae , Bd. I 1713
- ↑ Wolff, Christian, Elementa matheseos universae, Bd. II 1715
- ↑ [Leibniz, Gottfried Wilhelm], Epistola qua probatur Analyticam Artem primum a L... fuisse editam et post complures demum annos a N... Calculum Fluxionum fuisse productum. In 8°, 4 p. (Auszug aus einem Brief vom 29. Juli 1713, erschienen in den Deutsche Acta Eruditorum von 1713, pp. 950-954)
- ↑ Es handelt sich um das oben genannte anonyme Flugblatt
Zurück zur gesamten Korrespondenz