Bernoulli, Johann I an Liebknecht, Johann Georg (1715.07.20)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Liebknecht, Johann Georg, 1679-1749 |
Ort | Basel |
Datum | 1715.07.20 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 674, fol.120-121 |
Fussnote | Eigenhändiger Zusatz auf fo.120v |
Viro Excellentiss. ac Celeberrimo
Joh. Georgio Liebknecht
S. P. D.
Johannes Bernoulli
Accepi ante aliquot dies cum novissimis Tuis die 21 Jun. datis Pyrometriae specimen a Discipulo quodam Tuo conscriptum,[1] pro quo debitas refero gratias. Num quas anteriores abs Te acceperim Litteras, ad quas a me responsum non sit, haud equidem memini; quod si tamen hoc factum sit, credas velim per incuriam aut oblivionem hoc accidisse: et vel ideo mihi condonandum, quod ob perpetua eaque multiplicia, quibus occupor ut ipse rectissime conjectas, negotia facile committere possim, ut ex multis litteris, quas non raro uno die accipio quaedam responsionem incaute effugiant. Quaecunque mihi dixeris de calculo infinitesimali quorum certe non recordor, non video, cur ea in re Tibi fidem habere nequeam; fateor etiam mihi praesentia amplius non esse, quae olim retulit D. M. Langhansen. Historia illa de Barometro lucido, cujus mentio fit in Actis Lips. an. 1704, p. 160 est utique eadem quam dedi in Commentariis Paris. anni 1700 et in seqq.[2] nec aliud hactenus scriptum de hac materia in publicum edidi, quamquam bene multa mihi suppetant excerpenda ex Litteris meis privatis partim ad Acad. Reg. Scient. Paris. partim ad Illustr. Leibnitium aliosque etiam si bene memini olim datis, ubi communicavi varias et observationes et responsiones ad objectiones, ut et quae spectabant ad parandi methodos. Alii vero ex eo tempore, pro me scripserunt, inter quos primus Gallus quidam nomine Dutal, cui non modo res optime successit in parando secundum regulae meae praescriptum phosphoro mercuriali, sed et partes meas egregie tuitus est contra quosdam Academicos Paris. qui quod ipsi non sat dexteritatis haberent ad eliciendam lucem ex Mercurio, meam oppugnabant tum phaenomeni[3] lucis explicationem, tum phosphori conficiendam regulam a me traditam, cum suam potius infirmitatem et in operando imperitiam accusare debuissent. Postea quoque Illustr. Marchio Polenus Professor Patavinus miscellanea edidit, ubi multa de Phosphoro meo disserit,[4] sed omnia non aeque ex voto ipsi cesserunt, ex quo sinistro experimentorum successu concludit nonnulla a mente mea discrepantia, conclusurus haud dubie meis magis conformia si peritiorem et exercitatiorem manum habuisset in experimentis instituendis. Etiam in Miscellaneis Berolinensibus Illustr. Leibnitius nonnulla memorat de meo phosphoro.[5] Nuperrime vero Cl. Joh. Fridericus Weidlerus Math. Prof. Extraord. Wittembergensis ad me misit dissertationem suam de Phosphori Mercurialis historia, Phaenomenis, parandi modis et novis explicationibus:[6] Is quidem natales hujus Phosphori totamque ejus historiam fideliter et accurate describit; sed explicationibus meis phaenomenorum acquiescere nolens alias iis substituere conatur, sed eum in finem mira comminiscitur et tantum non ridicula, statuit scilicet post occasum solis restitare in aëre radios quosdam lucidos sed debiles et vix sensibiles, quos series aethereas vocat; hos vero radios posse sensibiliores evadere si liberentur ab aëre crasso atque concentrentur, id quod fieri necesse sit in barometro, quando nimirum descendentis columnae mercurialis suprema superficies figuram concavam et politam habens repraesentet speculum quasi sphaericum, in cujus foco radii illi debiles seu series aethereae per poros vitri in partem ejus vacuam irrumpentes colligantur et ita lumen visibile procreare valeant: sed Vir iste utut ingeniosus et acutus non animadvertit, quod in Phosphoro portabili, ubi mercurius in lagenula ab aëre vacua agitatus vividissime splendet, quaelibet mercurii guttula quae a reliquo separatur inter agitandum habeat suum proprium splendorem etsi ejus guttulae superficies haud sane sit concava sed convexa: possum hujus rei veritatem quotidie monstrare in primo, quem paravi, phosphoro, qui insignem fundit lucem et tot sphaerulas lucentes ceu stellulas per lagenulae cavitatem dispergit, quot guttulae a mercurii massa prosiliunt; nec minus vegetum est ejus lumen quam fuerat primo die quo phosphorum paravi, hoc est jam ante hos sedecim annos; adeo ut vel hinc tuto quis colligere possit; phosphorum hujus modi fore perpetuum sicuti fluit ex ratiocinio meo quo in explicatione ejus Phaenomeni usus fui. Quod porro attinet causam splendoris mercurii in Barometro, quam Tu Vir Clariss. in vitri constitutione potius quam in ipso Mercurio consistere putas; Si per causam intelligas causam sine qua non eatenus Tibi adstipulor; requiritur enim ut pridem docui vitrum purissimum et imprimis ab omni immunditie purgatum: ostendi quippe lumen obtundi vel tolli omnino posse a quavis materia peregrina praesertim vero a pingui vel humida, quae aut Mercurium inficiat, aut parietes internos vitri obsideat: ideoque observationes quas memoras, quae quasdam difficultates, systemati meo objicere videntur, ascribendas censeo quibusdam circumstantiis, ad quas non attendisti forsan. Quod vero dicis Te interdiu non potuisse animadvertere lucem in Barometro licet intra caminum obscurissimum constitutam, quam lucem autem appetente postea crepusculo facile persenseris; hoc plane non miror, ejus enim rei ratio non alibi quaerenda est quam in Tuis et Amici Tui (qui idem observaverat) oculis, qui a claritate lucis diurnae adhuc perculsi et subito in obscurum locum translati debile lumen persentiscere non potuerunt; nam et idem aliquoties mihi accidit; huic autem incommodo medeberis, si per semihorium vel amplius in loco aliquo nigerrimo et obscurissimo (quamvis interdiu) expectaveris donec oculi ad eum se statum redegerint et eam amplitudinem pupillae acquisiverint, quam nocte habent; certus sum Te tandem lucem esse visurum: quod ego tanquam testis ocularis assevero. Vale Vir Clariss. et fave.
Dabam Basileae a. d. 20. Juli 1715.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz