Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1708.11.03)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Basel |
Datum | 1708.11.03 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 19, pp. 37-38 |
Fussnote |
Johanni Scheüchzero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Paucula haec tantum inpraesentiarum scribo, ut Tibi significem, in Nundinis nostris praesentibus inveniri stannum illud bracteatum quod desideras; male illud Parisiis accerseres cum Norimbergae ut audio fabricetur; Mercator est Norimbergensis apud quem venale est, sed non vendit ad pondus sed ad fasciculum in scatula contentum, cujus pondus est circiter 3 librarum, totumque septem flor. aestimat: Tuum nunc est videre an hac conditione petas, quod si ita petieris, fac ut sciam hebdomada sequente, quousque nimirum nundinae nostrae durant. Quod attinet ad Libros quos pariter exoptas, de iis equidem nondum Parisios scripsi, Varignonius enim, cui hujusmodi negotia committere soleo, et a quo prius expecto litteras, longo jam tempore silet ut fere nesciam inter vivos ne an inter mortuos referam, audivi saltem aliunde aliquandiu jam aegrotare.[1] Non dubito quin ad Illustr. Bignonium rite pervenerit Dissertatio Tua Epistolaris de stratis montium[2] eamque jam Academiae obtulerit: gaudeo non leviter Virum hunc insignem Tibi obtulisse suam benevolentiam, quamquam pro ea qua est comitate erga Eruditos praesertim exteros ipsum suo Te Tuumque Cl. Fratrem favore summo complexurum statim praeviderim postquam ego Illi vos ambos tanquam ad scopum suum qui est litteras et scientias per commercium excolendi summe idoneos commendassem. Si Epistolam quandam Curiosam (de quacunque sit materia) ad Laudatissimum Virum prout id facere gestis scripseris, spondeo Tibi, non tantum aegre laturum, sed id fore quod summopere expetit et sibi tam gratum ut nihil supra.
Num vale et fave.
Dabam raptim Basileae a. d. III. IXbris MDCCVIII.
Verzaglia Te vicissim salutatum cupit, ut et Cl. Tuum Fratrem,[3] cui meis quoque verbis salutem quaeso dicas.
Fussnoten
- ↑ Zuletzt hatte Pierre Varignon am 19. Juni 1708 an Johann I Bernoulli geschrieben. Der nächste Brief stammt vom 30. November 1708. Darin teilt Varignon Bernoulli mit, dass er zwei Monate auf dem Land bei der Marquise de l'Hôpital geweilt hatte.
- ↑ Scheuchzer, Johannes, De montium structura, 1708. Diese Handschrift ist enthalten in Scheuchzer, Johann Jakob, Oreographia Helvetica (ZB Zürich, Ms. H 92). Siehe dazu den Kommentar im Brief von 1707.09.18.
- ↑ Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
Zurück zur gesamten Korrespondenz