Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1708.05.11)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Basel |
Datum | 1708.05.11 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 8, pp. 23-24 |
Fussnote |
Clarissimo atque Doctissimo Viro
Johanni Scheuchzero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Accepi pannum pro Fratria mea cui ille placet admodum, gratias itaque mecum Tibi agit pro opera quam in eo eligendo et transmittendo impendere voluisti; pretium ejus priori debito annumerabo, atque ex eo quod debebis pro charta et pro iis quae Parisiis pro Te expecto solvi poterit: Interim non dubito Tibi nunc recte tradita esse duo volumina illa chartae postremo missa; quod ex Tuis proximis litteris libenter intelligere velim. Placent Prodromi Tui Graminum Tabulae[1] binae mihi transmissae, placent etiam illae Cl. D. Stehelio Botanico insigni,[2] cui eas monstravi; urget ille cujus et ego Te monitum cupio ut etiam reliquas Tabulas cum ipso prodromo, et si vacaverit opus ipsum cujus prodromus est, mox edas; nulli enim dubitamus quin rem feceris publico gratissimam, eoque nomine illud haud parum Tibi obstrinxeris. Cura interim ut Tabulae quae accurate satis aeri sunt incisae, nitidius excudantur, abstergendo nimirum probe atramentum ex aeris partibus quae nihil insculptum habent, ne quod candidum in charta apparere debet nigrescat. Hisce vale et me ama.
Dabam Basileae a. d. 11. Maij 1708.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz